Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
in domo Nicolai de Turri in Novo foro! residenciam habebat, unde dux? Karinthie
pro libitu permittitur? intrare et exire. Huius rei gracia totus? ille malignus
Misnensium exercitus hostiliter Pragam intravit et eam humiliavit. Unde multi,
videntes dolum et tradicionem in civitate, latenter de ipsa fugierunt, fidem
namque, quam Iohanni, venturo regi, servare promiserant, violabant. Et multi, qui
fuerant de civitate reiecti*, cum isto exercitu sunt reversi. Multi quoque pauperes
et divites plurima dampna ex ista tradicione sustinebant. De illis autem, qui
civitatem intraverant, quilibet prout voluit, domum cuiuslibet hominis occupat,
quicquid ibi invenit, spoliat, renitentes cruciat, et illa *Misnensis perfida gens*?
muros et parietes in hospiciis suis perforat, pavimenta dilaniat thesaurosque
absconditos reperire se sperat. Et in quadam cloaca V milia marcarum invenerunt.
Et omnes illi dant sceleri operam, quia nulla pena consequitur culpam, et non
solum civitas, sed et eius confinia spoliis gravabantur. Facta est civitas inclita velud
latronum spelunca) , per discordias vero et violencias continuas vino conpunccionis
facta est velud ebria et viribus suis fuit exinanita. Et eodem tempore ecclesie et
monasteria diversa gravamina paciebantur.
O, quantum“ mordes, mala tu discordia sordes.
Disrumpit fedus actus tuus undique fedus,
prelia confortas, tu plura gravamina portas,
qui discordare consuevit vel spoliare,
nunquam ditatur, sed cum luna variatur,
invidias, iras retinens in pectore diras.
Quam mala sit plaga litis, monstrat bene Praga.
Est* expugnata bis in anno, lite gravata.
Istud civilis fecit discordia vilis.
dux H I rex PW
permittitur P | promittitur H W
reiecti PW | eiecti H
*-* P| gens Mysnensis perfida H, W
Est H,W 1 Et P
1) Domus 'U v&e' dicta in foro, quod hodie Ovocny trh vocatur, sita erat.
2) totus...exinanita. | secundum ChronAR l. I, cap. 105, p. 159a-160a
3) Jer. 7, 11
4) Versus e ChronAR IL. I, cap. 105, p. 160b sumpti sunt.
an own
o
60