EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

in domo Nicolai de Turri in Novo foro! residenciam habebat, unde dux? Karinthie pro libitu permittitur? intrare et exire. Huius rei gracia totus? ille malignus Misnensium exercitus hostiliter Pragam intravit et eam humiliavit. Unde multi, videntes dolum et tradicionem in civitate, latenter de ipsa fugierunt, fidem namque, quam Iohanni, venturo regi, servare promiserant, violabant. Et multi, qui fuerant de civitate reiecti*, cum isto exercitu sunt reversi. Multi quoque pauperes et divites plurima dampna ex ista tradicione sustinebant. De illis autem, qui civitatem intraverant, quilibet prout voluit, domum cuiuslibet hominis occupat, quicquid ibi invenit, spoliat, renitentes cruciat, et illa *Misnensis perfida gens*? muros et parietes in hospiciis suis perforat, pavimenta dilaniat thesaurosque absconditos reperire se sperat. Et in quadam cloaca V milia marcarum invenerunt. Et omnes illi dant sceleri operam, quia nulla pena consequitur culpam, et non solum civitas, sed et eius confinia spoliis gravabantur. Facta est civitas inclita velud latronum spelunca) , per discordias vero et violencias continuas vino conpunccionis facta est velud ebria et viribus suis fuit exinanita. Et eodem tempore ecclesie et monasteria diversa gravamina paciebantur.

O, quantum mordes, mala tu discordia sordes.

Disrumpit fedus actus tuus undique fedus,

prelia confortas, tu plura gravamina portas,

qui discordare consuevit vel spoliare,

nunquam ditatur, sed cum luna variatur,

invidias, iras retinens in pectore diras.

Quam mala sit plaga litis, monstrat bene Praga.

Est* expugnata bis in anno, lite gravata.

Istud civilis fecit discordia vilis.

dux H I rex PW

permittitur P | promittitur H W

reiecti PW | eiecti H

*-* P| gens Mysnensis perfida H, W

Est H,W 1 Et P

1) Domus 'U v&e' dicta in foro, quod hodie Ovocny trh vocatur, sita erat. 2) totus...exinanita. | secundum ChronAR l. I, cap. 105, p. 159a-160a 3) Jer. 7, 11

4) Versus e ChronAR IL. I, cap. 105, p. 160b sumpti sunt.

an own

o

60



Text viewManuscript line view