EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

Huius rei gracia barones' guidam et nobiles predicto regi Rudolpho se viriliter opponebant et Henrico, duci Karinthie, adherebant. Et ex hoc regno varia dampna et incommoda multa acciderunt? et inter cetera mala, que fecit, cum magno exercitu ante Horazdyeyowicz, civitatem domini Bavari de Strakonicz, cas- tra metatus est volens ipsam expugnare. Et ex percussione divina propter dissente- riam nimis debilitatus de hac vita decessit. Quidam vero nobiles adduxerunt predictum dominum Bavarum ad tentorium obscurum, ubi corpus iam defuncti regis iacebat, et compulsus timore castrum Zwiekow resignavit et mox Henricus, dominus! de Rosenberch, se de eodem intromisit et usque hodie id filius suus, do- minus Petrus de Rosenberch, possidet et tenet?. Et idem rex Rudolphus caput sancte Margarete virginis et alia multa clenodia et sanctuaria* ab ecclesia Pragensi alienavit, propter quod Deus iustus iudex dies eius abreviavit. Mortuus? est igitur anno Domini MCCCVII, V nonas Iulii, anno primo sui regni et nullum heredem superstitem reliquit et sicut rex Wencezslaus, sic et ipse XX milia marcarum coniugi sue nomine testamenti assignavit. Sepultus est autem in ecclesia Pragensi.

Eodem anno fuit siccitas magna, ita quod seminaé perierunt et magnus victualium fuit defectus.

CAPITULUM XX.

Quomodo Henricus", dux Karinthie, in Boemiam sit reversus et quomodo regnaverit.

Anno Domini^ M?CCC*VIP. mittitur pro duce Karinthie, et ut festinanter in Boemiam redeat, invitatur. Cum autem Albertus, Romanorum rex, audivisset filium suum mortuum, filium suum Fridericum, ducem Austrie, volens ad regnum promovere, cum armatis in Boemiam iter dirigit festinanter. Et tunc facta est

acciderunt PW | deciderunt H

predictum PW om. H

Henricus dominus PW | dominus Henricus H Rosenberch P H | Rozemberg W (etiam infra)

clenodia et sanctuaria P | sanctuaria et clenodia HW abreviavit PW lalienavit H

semina P | semina et fructus H laes. W

Henricus P | videlicet Henricus fostreversus HW

1) barones...decessit. | secundum ChronAR l. I, cap. 85, p. 111a

2) Ad occullam causam huius narrationis v. Susta, CD II,1, p. 716-718. 3) Mortuus...defectus. | Cf. ChronAR I. I, cap. 85, p. 111b

4) Anno Domini...plagata. | secundum ChronAR LI, cap. 86, p. 112a-114a

= = о вл с»


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile