CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Huius rei gracia barones' guidam et nobiles predicto regi Rudolpho se
viriliter opponebant et Henrico, duci Karinthie, adherebant. Et ex hoc regno varia
dampna et incommoda multa acciderunt? et inter cetera mala, que fecit, cum
magno exercitu ante Horazdyeyowicz, civitatem domini Bavari de Strakonicz, cas-
tra metatus est volens ipsam expugnare. Et ex percussione divina propter dissente-
riam nimis debilitatus de hac vita decessit. Quidam vero nobiles adduxerunt
predictum dominum Bavarum ad tentorium obscurum, ubi corpus iam defuncti
regis iacebat, et compulsus timore castrum Zwiekow resignavit et mox Henricus,
dominus! de Rosenberch, se de eodem intromisit et usque hodie id filius suus, do-
minus Petrus de Rosenberch, possidet et tenet?. Et idem rex Rudolphus caput
sancte Margarete virginis et alia multa clenodia et sanctuaria* ab ecclesia Pragensi
alienavit, propter quod Deus iustus iudex dies eius abreviavit. Mortuus? est igitur
anno Domini MCCCVII, V nonas Iulii, anno primo sui regni et nullum heredem
superstitem reliquit et sicut rex Wencezslaus, sic et ipse XX milia marcarum
coniugi sue nomine testamenti assignavit. Sepultus est autem in ecclesia Pragensi.
Eodem anno fuit siccitas magna, ita quod seminaé perierunt et magnus
victualium fuit defectus.
CAPITULUM XX.
Quomodo Henricus", dux Karinthie, in Boemiam sit reversus et quomodo
regnaverit.
Anno Domini^ M?CCC*VIP. mittitur pro duce Karinthie, et ut festinanter in
Boemiam redeat, invitatur. Cum autem Albertus, Romanorum rex, audivisset
filium suum mortuum, filium suum Fridericum, ducem Austrie, volens ad regnum
promovere, cum armatis in Boemiam iter dirigit festinanter. Et tunc facta est
acciderunt PW | deciderunt H
predictum PW om. H
Henricus dominus PW | dominus Henricus H
Rosenberch P H | Rozemberg W (etiam infra)
clenodia et sanctuaria P | sanctuaria et clenodia HW
abreviavit PW lalienavit H
semina P | semina et fructus H laes. W
Henricus P | videlicet Henricus fostreversus HW
1) barones...decessit. | secundum ChronAR l. I, cap. 85, p. 111a
2) Ad occullam causam huius narrationis v. Susta, CD II,1, p. 716-718.
3) Mortuus...defectus. | Cf. ChronAR I. I, cap. 85, p. 111b
4) Anno Domini...plagata. | secundum ChronAR LI, cap. 86, p. 112a-114a
= = о вл с»