EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

sic est devicta, stirps mascula nulla relicta. Femineus sexus, mansit tantummodo nexus. Hinc mestum thema dic gens orbata Boema, heu, naturalis fit nunguam rex tibi talis.

Regnum iure gemis, guia regibus ecce Boemis septem privaris et sic misere viduaris.

*Heu! doleo, qui scripsi, et quivis doleat legens**.

CAPITULUM XIX.

Quomodo dux Austrie Rudolphus, filius Alberti, regis Romanorum, electus fuit in regem Boemorum et de eius morte.

Anno Domini? MCCCVI electoribus non concordantibus vulgaris favor clamorem excitat et Henricum, ducem Karinthie, regem fieri Boemie votis optat. Porro Albertus, rex Romanorum, audiens, quod filius sororis sue mortuus esset, congregato exercitu ad terram Boemie se applicat et quod Rudolphus, filius suus, dux Austrie, eligi in regem debeat, affirmat per nuncios solempnes. Qui quidem patris suscepta legacione cum armatis regno Boemie appropinquat. Huius rei gracia barones cum civibus in regem eligunt ipsum Rudolphum, ducem Austrie. Videns autem Karinthianus^, quia non proficeret, latenter de Praga una cum coniuge sua aufugit. Generosa quoque virgo Elizabeth, filia regis, cum pluribus aliis multum ex hoc turbatur, quia libenter vidisset, quod ille dux cum sorore sua regnum obtinuisset.

Igitur Rudolphus in regem Boemie electus civitates et municiones quas- dam baronibus contulit et civibus donaria distribuit, sicut promiserat ante suam eleccionem. Dominam quoque Elizabeth, relictam regis Wencezslai, in matri- monio sibi copulavit. Qui" quidem rex multas iniurias venerabili* in Christo patri, domino Iohanni quarto, *Dei gracia episcopo Pragensi*?^ XXVII, intulit et genti Boemice multa incommoda fecit et varias oppressiones; et sicut rex Wencezslaus fuit gentis Boemice fidus zelator, ita iste sevus* persecutor*.

a *-* Plom. H heu doleo W (haec verba tantum in loco laeso legi possunt) b Karinthianus P | dux Carinthie HW

* venerabili P | reverendo HW

4 *.* P | Pragensi episcopo HW

* sevus P | om. H. servus W (signo compendii falso usus)

1) Verba Heu...legens. in ChronAR non inveniuntur.

2) Anno Domini...copulaviL | secundum ChronAR I. I, cap. 85, p. 109b-110b

3) Verba Qui...persecutor. in ChronAR non leguntur.

4) Ad Rudolphi mores naturamque v. subtilius Susta, CD II,1, p. 709-713

50


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile