[1] |
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
sic est devicta, stirps mascula nulla relicta.
|
---|
[4] |
Femineus sexus, mansit tantummodo nexus.
|
---|
[5] |
Hinc mestum thema dic gens orbata Boema,
|
---|
[6] |
heu, naturalis fit nunguam rex tibi talis.
|
---|
[7] |
Regnum iure gemis, guia regibus ecce Boemis
|
---|
[8] |
septem privaris et sic misere viduaris.
|
---|
[9] |
*Heu! doleo, qui scripsi, et quivis doleat legens**.
|
---|
[10] |
|
---|
[11] |
Quomodo dux Austrie Rudolphus, filius Alberti, regis Romanorum, electus fuit in
|
---|
[12] |
regem Boemorum et de eius morte.
|
---|
[13] |
Anno Domini? MCCCVI electoribus non concordantibus vulgaris favor
|
---|
[14] |
clamorem excitat et Henricum, ducem Karinthie, regem fieri Boemie votis optat.
|
---|
[15] |
Porro Albertus, rex Romanorum, audiens, quod filius sororis sue mortuus esset,
|
---|
[16] |
congregato exercitu ad terram Boemie se applicat et quod Rudolphus, filius suus,
|
---|
[17] |
dux Austrie, eligi in regem debeat, affirmat per nuncios solempnes. Qui quidem
|
---|
[18] |
patris suscepta legacione cum armatis regno Boemie appropinquat. Huius rei
|
---|
[19] |
gracia barones cum civibus in regem eligunt ipsum Rudolphum, ducem Austrie.
|
---|
[20] |
Videns autem Karinthianus^, quia non proficeret, latenter de Praga una cum
|
---|
[21] |
coniuge sua aufugit. Generosa quoque virgo Elizabeth, filia regis, cum pluribus
|
---|
[22] |
aliis multum ex hoc turbatur, quia libenter vidisset, quod ille dux cum sorore sua
|
---|
[23] |
|
---|
[24] |
Igitur Rudolphus in regem Boemie electus civitates et municiones quas-
|
---|
[25] |
dam baronibus contulit et civibus donaria distribuit, sicut promiserat ante suam
|
---|
[26] |
eleccionem. Dominam quoque Elizabeth, relictam regis Wencezslai, in matri-
|
---|
[27] |
monio sibi copulavit. Qui" quidem rex multas iniurias venerabili* in Christo patri,
|
---|
[28] |
domino Iohanni quarto, *Dei gracia episcopo Pragensi*?^ XXVII, intulit et genti
|
---|
[29] |
Boemice multa incommoda fecit et varias oppressiones; et sicut rex Wencezslaus
|
---|
[30] |
fuit gentis Boemice fidus zelator, ita iste sevus* persecutor*.
|
---|
[31] |
|
---|
[32] |
a *-* Plom. H heu doleo W (haec verba tantum in loco laeso legi possunt)
|
---|
[33] |
b Karinthianus P | dux Carinthie HW
|
---|
[34] |
* venerabili P | reverendo HW
|
---|
[35] |
4 *.* P | Pragensi episcopo HW
|
---|
[36] |
* sevus P | om. H. servus W (signo compendii falso usus)
|
---|
[37] |
1) Verba Heu...legens. in ChronAR non inveniuntur.
|
---|
[38] |
2) Anno Domini...copulaviL | secundum ChronAR I. I, cap. 85, p. 109b-110b
|
---|
[39] |
3) Verba Qui...persecutor. in ChronAR non leguntur.
|
---|
[40] |
4) Ad Rudolphi mores naturamque v. subtilius Susta, CD II,1, p. 709-713
|
---|
[41] |
50
|
---|