1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber primus
tunc auctoritate suorum patronorum, que in hoc facto non habebat vigorem,
missas celebrabant et ecclesiastica sacramenta ministrabant. Si quis autem de
plebanis patrono suo non obtemperavit, mox ab ecclesia fuit repulsus et alter
iterum ad spacium unius anni a festo sancti Georgii usque ad sequens festum fuit
subrogatus. Dominus vero episcopus maluit suam vitam periculis et morti
exponere, quam talia nefaria acta tollerare. Unde mox regi et baronibus regni se
opposuit, ipsos de tali errore arguendo et consulendo, ut a talibus illicitis cessarent
et animas suas et subditorum suorum? a dampnacione perpetua liberarent et spe-
cialiter tales plebanos tamquam mercenarios a divino suspendit officio^. Quidam
vero de baronibus cum nimio furore accensus et indignacione, coram multis
baronibus et nobilibus ait domino episcopo prefato: "Magis* eligeremus iterato ad
paganismum redire, quam talia ad velle vestrum? admittere." Verum tamen
venerabilis pater virtute constancie roboratus, metum abiciens et terrorem,
pretaxatum radicitus exstirpavit errorem. Deinceps ad presentacionem patro-
norum plebanos ad ecclesias rite et legittime confirmavit, sicut spectat ad officium
et episcopalem dignitatem, ita ut amplius curas animarum sibi commissas aucto-
ritate domini episcopi sollicite gubernarent, officium divinum" licite celebrando et
sacramenta ecclesie populo ministrando.
Postquam hec et alia sagaciter et salubriter disposuisset, deinde fuit per
dominum Clementem papam V ad concilium vocatus Wiennense!. Qui illic profec-
turus milites suos et capellanos totamque familiam suam excellenter vestivit,
sicque stipatus magna milicia ac decenti familia dum' ad predictam urbem
pervenisset, cum maximo honore ab universis prelatis et clero fuit susceptus.
Dominus quoque papa ipsum dominum episcopum suis exeniis magnifice hono-
rabat, eadem de Wienna in Lugdunum? solempniter transmittendo^. Cumque
omnia acta sua ibidem prospere terminasset, ad suam diocesim magno cum gau-
dio fuit reversus, in qua in brevi synodum solempniter celebravit: constituciones
saluberrimas faciendo, clerum suum a pravis actibus retrahens, laudabilibus
operibus iussit insudare. Regem quoque ac cunctos magnates et regni nobiles
monitis salutaribus instruebat, prebens se ipsum cunctis veluti clarum exemplar,
operibus quoque pietatis studiosius insistebat, non solum viduas et orphanos
tamquam pius pater fovens et protegens, verum eciam pauperes pavit, nudos
* suorum Plon. HW
P suspendit officio P | officio suspendit HW
* Magis P | Magna HW
4 ad velle vestrum P | velle nostrum. H laes. W
*" divinum P lom. H. aes. W
! dum Plcum HW
* Lugdunum PW | Ludinum H
^ solempniter transmittendo. P | transmittendo solempniter HW
1) Concilium Viennense mense Octobri anno 1311 inchoatum usque ad diem 6" m. Maii a. 1312 duravit. Ad concilium el ad
participationem episcopi Iohannis v. Hledíková, Jan IV., p. 40-56
43
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile