EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber primus

tunc auctoritate suorum patronorum, que in hoc facto non habebat vigorem, missas celebrabant et ecclesiastica sacramenta ministrabant. Si quis autem de plebanis patrono suo non obtemperavit, mox ab ecclesia fuit repulsus et alter iterum ad spacium unius anni a festo sancti Georgii usque ad sequens festum fuit subrogatus. Dominus vero episcopus maluit suam vitam periculis et morti exponere, quam talia nefaria acta tollerare. Unde mox regi et baronibus regni se opposuit, ipsos de tali errore arguendo et consulendo, ut a talibus illicitis cessarent et animas suas et subditorum suorum? a dampnacione perpetua liberarent et spe- cialiter tales plebanos tamquam mercenarios a divino suspendit officio^. Quidam vero de baronibus cum nimio furore accensus et indignacione, coram multis baronibus et nobilibus ait domino episcopo prefato: "Magis* eligeremus iterato ad paganismum redire, quam talia ad velle vestrum? admittere." Verum tamen venerabilis pater virtute constancie roboratus, metum abiciens et terrorem, pretaxatum radicitus exstirpavit errorem. Deinceps ad presentacionem patro- norum plebanos ad ecclesias rite et legittime confirmavit, sicut spectat ad officium et episcopalem dignitatem, ita ut amplius curas animarum sibi commissas aucto- ritate domini episcopi sollicite gubernarent, officium divinum" licite celebrando et sacramenta ecclesie populo ministrando.

Postquam hec et alia sagaciter et salubriter disposuisset, deinde fuit per dominum Clementem papam V ad concilium vocatus Wiennense!. Qui illic profec- turus milites suos et capellanos totamque familiam suam excellenter vestivit, sicque stipatus magna milicia ac decenti familia dum' ad predictam urbem pervenisset, cum maximo honore ab universis prelatis et clero fuit susceptus. Dominus quoque papa ipsum dominum episcopum suis exeniis magnifice hono- rabat, eadem de Wienna in Lugdunum? solempniter transmittendo^. Cumque omnia acta sua ibidem prospere terminasset, ad suam diocesim magno cum gau- dio fuit reversus, in qua in brevi synodum solempniter celebravit: constituciones saluberrimas faciendo, clerum suum a pravis actibus retrahens, laudabilibus operibus iussit insudare. Regem quoque ac cunctos magnates et regni nobiles monitis salutaribus instruebat, prebens se ipsum cunctis veluti clarum exemplar, operibus quoque pietatis studiosius insistebat, non solum viduas et orphanos tamquam pius pater fovens et protegens, verum eciam pauperes pavit, nudos

* suorum Plon. HW

P suspendit officio P | officio suspendit HW

* Magis P | Magna HW

4 ad velle vestrum P | velle nostrum. H laes. W

*" divinum P lom. H. aes. W

! dum Plcum HW

* Lugdunum PW | Ludinum H

^ solempniter transmittendo. P | transmittendo solempniter HW

1) Concilium Viennense mense Octobri anno 1311 inchoatum usque ad diem 6" m. Maii a. 1312 duravit. Ad concilium el ad participationem episcopi Iohannis v. Hledíková, Jan IV., p. 40-56

43



Text viewManuscript line view