Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
tamen, cui accepta sunt vota humilium, suum, qui se ipsum contempsit, clarificare
dignatus est famulum in miraculorum operibus et signorum. Quadam namque
vice, cum post resignacionem sedis apostolice ad quoddam castrum duceretur,
mulier quedam infantulum ab utero matris sue claudum viro Dei in itinere obtulit
ad benedicendum; et prece prelatorum tunc presencium inclinatus, manu sua
edidit *crucis signum** et mox membra pueri sunt distracta et totaliter fuit
sanatus. Et in vigilia Assumpcionis beate Virginis in ipsa nocte sacra successor
suus, dominus Bonifacius VIII, qui erat in secundo comodo sibi contiguus et
vicinus, audivit eum cantantem missam defunctorum, videlicet!: Si enim credimus,
quod. Iesus mortuus est et resurrexit. Et cantores erant super morem humanum dulciter
et suaviter cantantes, qui per quandam rimam® introspexit, neminem vidit nisi
solum sanctum Celestinum circa altare decenter ornatum. Interrogatus vero
a domino Bonifacio, cur cantaret missam de nocte, cum hoc solum sit licitum nisi
in Nativitate Cristi, et cur cantaretur missa defunctorum in tali solempnitate, ipse
vero respondit: "Quia sic Deo placuit et sic habere voluit, ideo hoc est factum."
Etipse canonizatus? est per dominum Clementem papam V'" anno Domini
M?CCC?XIII? et sanctorum kathalogo annotatus.
Et Bonifacius VIII, qui sibi successit, fuit utriusque iuris sciencia preditus
ac in omni temporali negocio valde bene eruditus, qui prius vocatus proprio
nomine Benedictus. Hic domino Celestino sub pretextu pie ammonicionis
consuluit et suggessit, ut de papatu cederet, quia spem de eodem habebat. Timens
vero Bonifacius, quod vivente Celestino aliquod posset scisma in ecclesia suboriri,
ei in quodam castro* iussit fieri habitaculum, ibique ipsum usque ad ipsius obitum
fecit cautissime custodiri. Iste Bonifacius vir magnanimus sextum librum edidit
decretalium, annum quoque centesimum fore instituit iubileum, ipse quoque
Romanos, dictos de Columpna, dampnavit et per hoc humiliavit et contra
Philippum, regem Francie, graviter cepit procedere. Unde factum est, quod anno
eodem, quo et mortuus fuit, Bonifacius papa per eosdem Columpnenses et per
marssalcum regis Francie in Annania, sua scilicet natali civitate, in domo
clauditur?, capitur et usque ad diem tercium fugatis ab eo suis omnibus custoditur.
Anno Domini MCCXCVI^? quedam monstruosa fuerunt: videlicet quod
duo pape concorditer vixerunt, duo eciam reges in Almania pro imperio certa-
verunt, nam Fridericus, dux Austrie, a quibusdam electoribus imperii electus
^ *-* P [crucem sive crucis signum HW
^ rimam P l ruinam HW
1) Thess. 4, 14
2) Et ipse canonizatus...custoditur. | cf. ChronAR L I, cap. 54, p. 64a-65a
3) Benedictus Gaetani, die 24^ m. Decembris a. 1294 papa creatus, nomen Bonifacius VIII assumpsit.
4) Castrum Fumone apud Anagni, ubi Celestinus die 19^ m. Maii a. 1296 mortuus est.
5) Bonifacius die 7" m. Septembris a. 1303 in sua sede Anagnensi a Guillelmo Nogaret, subcancellario regis Franciae, el a
Sciarra, principe familiae Colonorum, captus est.
6) Anno Domini MCCXCVT"...regnavit. | gf. ChronAR L I, cap. 54, p. 65b-66a
28