EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

tamen, cui accepta sunt vota humilium, suum, qui se ipsum contempsit, clarificare dignatus est famulum in miraculorum operibus et signorum. Quadam namque vice, cum post resignacionem sedis apostolice ad quoddam castrum duceretur, mulier quedam infantulum ab utero matris sue claudum viro Dei in itinere obtulit ad benedicendum; et prece prelatorum tunc presencium inclinatus, manu sua edidit *crucis signum** et mox membra pueri sunt distracta et totaliter fuit sanatus. Et in vigilia Assumpcionis beate Virginis in ipsa nocte sacra successor suus, dominus Bonifacius VIII, qui erat in secundo comodo sibi contiguus et vicinus, audivit eum cantantem missam defunctorum, videlicet!: Si enim credimus, quod. Iesus mortuus est et resurrexit. Et cantores erant super morem humanum dulciter et suaviter cantantes, qui per quandam rimam® introspexit, neminem vidit nisi solum sanctum Celestinum circa altare decenter ornatum. Interrogatus vero a domino Bonifacio, cur cantaret missam de nocte, cum hoc solum sit licitum nisi in Nativitate Cristi, et cur cantaretur missa defunctorum in tali solempnitate, ipse vero respondit: "Quia sic Deo placuit et sic habere voluit, ideo hoc est factum." Etipse canonizatus? est per dominum Clementem papam V'" anno Domini M?CCC?XIII? et sanctorum kathalogo annotatus.

Et Bonifacius VIII, qui sibi successit, fuit utriusque iuris sciencia preditus ac in omni temporali negocio valde bene eruditus, qui prius vocatus proprio nomine Benedictus. Hic domino Celestino sub pretextu pie ammonicionis consuluit et suggessit, ut de papatu cederet, quia spem de eodem habebat. Timens vero Bonifacius, quod vivente Celestino aliquod posset scisma in ecclesia suboriri, ei in quodam castro* iussit fieri habitaculum, ibique ipsum usque ad ipsius obitum fecit cautissime custodiri. Iste Bonifacius vir magnanimus sextum librum edidit decretalium, annum quoque centesimum fore instituit iubileum, ipse quoque Romanos, dictos de Columpna, dampnavit et per hoc humiliavit et contra Philippum, regem Francie, graviter cepit procedere. Unde factum est, quod anno eodem, quo et mortuus fuit, Bonifacius papa per eosdem Columpnenses et per marssalcum regis Francie in Annania, sua scilicet natali civitate, in domo clauditur?, capitur et usque ad diem tercium fugatis ab eo suis omnibus custoditur.

Anno Domini MCCXCVI^? quedam monstruosa fuerunt: videlicet quod duo pape concorditer vixerunt, duo eciam reges in Almania pro imperio certa- verunt, nam Fridericus, dux Austrie, a quibusdam electoribus imperii electus

^ *-* P [crucem sive crucis signum HW

^ rimam P l ruinam HW

1) Thess. 4, 14

2) Et ipse canonizatus...custoditur. | cf. ChronAR L I, cap. 54, p. 64a-65a

3) Benedictus Gaetani, die 24^ m. Decembris a. 1294 papa creatus, nomen Bonifacius VIII assumpsit.

4) Castrum Fumone apud Anagni, ubi Celestinus die 19^ m. Maii a. 1296 mortuus est.

5) Bonifacius die 7" m. Septembris a. 1303 in sua sede Anagnensi a Guillelmo Nogaret, subcancellario regis Franciae, el a Sciarra, principe familiae Colonorum, captus est.

6) Anno Domini MCCXCVT"...regnavit. | gf. ChronAR L I, cap. 54, p. 65b-66a

28



Text viewManuscript line view