Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Prefatus vero Zavissius! sororem regis Ungarie? matrimonio duxit, et sic
rex in maxima permansit anxietate. Quem in castro Pragensi in brevi cum suis
fidelibus captivavit?. Qui cum magno labore longo tempore tentus «est? a fratre
regis, Nicolao duce, «qui»^ ante quoddam castrum regale Hluboky figens tentoria,
quod cum rennueret resignare, Zavissium in suburbio mandavit decolare* et ipsi?
quemdam nobilem nomine Czenkonem? eciam decolaverunt. Et quia «propter»?
ipsum? et [propter] alios regis adversarios rex Ungarie et dux Wratislavie dictum
regem debellare voluerunt, mira divine ulcionis ruina fuit subsecuta, nam infra
unius mensis spacium rex Ungarie gladio corruit trucidatus”, dux Wratislavie
veneno periit interemptus; et quidam mali ad cor redientes a rege veniam obti-
nuerunt.
O rex atrite? iam iam circumspice, si te
quis queat eripere, vel ab istorum removere
fraudibus, hunc quere f sed et inventum reverere,
ut tibi solamen dignetur sive iuvamen
ad presens ferre, quod cuncta gravamina terre
fortis compescas, et ab eius fraude quiescas,
qui te turbare vult, aut forsan trucidare.
Cor gere tranquillum, mentemque transfer ad illum,
ut te non spernat regem, qui cuncta gubernat.
Nec cessare piam velis inplorare Mariam,
ut te turbatum faciat cito letificatum.
est suppl. Za
qui suppl. Za
rennueret P | rennuerent HW
ipsi P lipse HW
propter transpos. Za
quere P | querere H, laes. W
1) Zavissius...decolare | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 24 et 25, p. 31a-32a, sed inscite, qua de causa textus
difficile intelligitur.
2) Elisabeth, soror Ladislai IV., regis Ungariae.
3) Factum est circa anno 1288 exeunte aut 1289 ineunte.
4) Die 24" m. Augusti a. 1290 apud castrum Hluboká.
5) Vítek, frater Zavissii, qui castrum Hlubokd tenebat, fratrem suum ulciscens Czenkonem ( Čeněk) de Kamenice, fratrem
episcopi Thobiae, decapitari iussit.
6) Et quia ipsum...obtinuerunt. | secundum ChronAR L I, cap. 26, p. 33b
7) Die 17 m. Junii a. 1290.
8) Die 27^ m. Junii a. 1290.
9) Versus e ChronAR L I, cap. 22, p. 29b sumpti sunt.
mo AO TB
19