EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

de claustro recepta, postea ibidem tradita fuit religioni cum magna solempnitate cum XII* virginibus. Que excepta fuit de monasterio per regem Wencezslaum, fratrem suum, et tradita fuit in matrimonio duci Mazovie, cum quo^ plures pueros generavit!. Ipso defuncto fuit facta abbatissa ad sanctum Georgium in castro Pragensi, cui monasterio multa bona fecit.

Rex vero Przsemisl propter terras prefatas ira motus congregavit maxi- mam multitudinem bellatorum et cum eis* Austriam intravit. Rex autem Rudol- phus hoc audiens cum maxima multitudine diversarum gencium? transfretato Danubio venit in eius occursum et misit suos exploratores, qui viderunt, quod rex non curaret de adventu inimicorum et sui essent dispersi valde huc et illuc pro preda* capienda. Unde repente irruit cum suis exercitibus super improvisos et inhermes in modum semicirculi per ordinatas acies circumcingens. Et cecidit super regem et miliciam eius formido et pavor et perterriti et stupefacti fugierunt: unde quosdam vulneraverunt et quosdam occiderunt!, nobiles vero et barones captivitati5 mancipaverunt. Et multi in flumine vicino sunt suffocati, rex vero *Przsemis| eciam ibidem fuit interemptus*". Factus est timor magnus et ingens turbacio per totum regnum, nam spolia multa et innumerabiles excussiones ecclesiarum sunt perpetrate et monasteria diversorum ordinum sunt gravata et quedam destructa, unde omnes diversis doloribus sunt afflicte'. Incendia eciam diversa per totam Boemiam et Moraviam sunt facta.

Facta est autem discrasia et divisio) regni Boemie iuxta placitum regis Rudolphi, electi Romanorum. Sed heu! afflictis affliccio additur, magnaque indignacio Dei extitit in Boemos et precipue in rurenses, sicut aliquando populum Israeliticum delinquentem punivit et afflixit. Errabant autem? in montibus et speluncis et cavernis terre, in silvis et nemoribus se abscondentes et res suas, donec tempore hiemali nix descenderet, et non poterant inveniri loca* eorum

XII P | XXII H lacs. W

cum quo P | om. H laes. W

eis P lipsis H lacs. W

diversarum gencium P l| gencium diversarum HW

pro preda PW | maxima preda H

vulneraver unt...occiderunt PW | vulneravit...occidit H

captivitaü P | captivati H (semper) laes. W

*-* PW | ibidem Przsemysl fuit occisus. H

afflicte PW | afflicti H

discrasia et divisio P W | discrasio et amissio H

inveniri loca P lloca inveniri W inveniri H

1) Nuptiae a. 1290 celebratae sunt. Ex quo coniugio duo pueri nati esse noscuntur: Eufrosina et Venceslaus. Quoad Perchta filia opiniones differuntur. Cf. Urbánková, Stejskal, Pasiondl, p. 12.

2) Rex vero Przsemisl...punivit et afflixit. | cf. Príbéhy (Annales Ottacariani), FRB II, p. 330-333

3) Errabant autem...pollutus. | of. Vyprávění o zlých letech bo smrti Přemysla Otakara II., FRB II p. 350.

ж та о ро сн

14


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile