FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
de claustro recepta, postea ibidem tradita fuit religioni cum magna solempnitate
cum XII* virginibus. Que excepta fuit de monasterio per regem Wencezslaum,
fratrem suum, et tradita fuit in matrimonio duci Mazovie, cum quo^ plures pueros
generavit!. Ipso defuncto fuit facta abbatissa ad sanctum Georgium in castro
Pragensi, cui monasterio multa bona fecit.
Rex vero Przsemisl” propter terras prefatas ira motus congregavit maxi-
mam multitudinem bellatorum et cum eis* Austriam intravit. Rex autem Rudol-
phus hoc audiens cum maxima multitudine diversarum gencium? transfretato
Danubio venit in eius occursum et misit suos exploratores, qui viderunt, quod rex
non curaret de adventu inimicorum et sui essent dispersi valde huc et illuc pro
preda* capienda. Unde repente irruit cum suis exercitibus super improvisos et
inhermes in modum semicirculi per ordinatas acies circumcingens. Et cecidit
super regem et miliciam eius formido et pavor et perterriti et stupefacti fugierunt:
unde quosdam vulneraverunt et quosdam occiderunt!, nobiles vero et barones
captivitati5 mancipaverunt. Et multi in flumine vicino sunt suffocati, rex vero
*Przsemis| eciam ibidem fuit interemptus*". Factus est timor magnus et ingens
turbacio per totum regnum, nam spolia multa et innumerabiles excussiones
ecclesiarum sunt perpetrate et monasteria diversorum ordinum sunt gravata et
quedam destructa, unde omnes diversis doloribus sunt afflicte'. Incendia eciam
diversa per totam Boemiam et Moraviam sunt facta.
Facta est autem discrasia et divisio) regni Boemie iuxta placitum regis
Rudolphi, electi Romanorum. Sed heu! afflictis affliccio additur, magnaque
indignacio Dei extitit in Boemos et precipue in rurenses, sicut aliquando populum
Israeliticum delinquentem punivit et afflixit. Errabant autem? in montibus et
speluncis et cavernis terre, in silvis et nemoribus se abscondentes et res suas, donec
tempore hiemali nix descenderet, et non poterant inveniri loca* eorum
XII P | XXII H lacs. W
cum quo P | om. H laes. W
eis P lipsis H lacs. W
diversarum gencium P l| gencium diversarum HW
pro preda PW | maxima preda H
vulneraver unt...occiderunt PW | vulneravit...occidit H
captivitaü P | captivati H (semper) laes. W
*-* PW | ibidem Przsemysl fuit occisus. H
afflicte PW | afflicti H
discrasia et divisio P W | discrasio et amissio H
inveniri loca P lloca inveniri W inveniri H
1) Nuptiae a. 1290 celebratae sunt. Ex quo coniugio duo pueri nati esse noscuntur: Eufrosina et Venceslaus.
Quoad Perchta filia opiniones differuntur. Cf. Urbánková, Stejskal, Pasiondl, p. 12.
2) Rex vero Przsemisl...punivit et afflixit. | cf. Príbéhy (Annales Ottacariani), FRB II, p. 330-333
3) Errabant autem...pollutus. | of. Vyprávění o zlých letech bo smrti Přemysla Otakara II., FRB II p. 350.
ж — — та о ро сн
14