EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

defensore fideliter elegerunt, et sic quasi palmites suos usque ad mare extendit! et dilatavit et diversos inimicos suos tunc temporis devicit potenter, utiliter trium- phum obtinendo. Et quia predicta Margaretha sterilis fuit et ipsa obprobrium sterilitatis regi ascripsit^ asserens propter hoc sterilem, quia natus in die sancti Petri fuisset. Rex vero ait: "Da michi unam de virginibus tuis et infra annum ex ea puerum generabo", cui regina prebuit assensum. Rex vero inter ceteras virgines fa- miliares unam elegit, que habebat tonsuram virilem et ideo Palczierzik vulgariter* vocabatur?, et generavit ex ea primo anno filium nomine Nicolaum et postea filias plures. Qui quidem filius etate adveniente dux Opavie fuit factus). Unde* ex dis- pensacione sedis apostolice? celebratoque divorcio, licet cum magno merore, nomine Chungundam, regis de Mazovia filiam, coniugem duxit?, cum qua heredes felices generavit.

Et inter ceteras virtutes, quas rex Przsemisl continebat, virtus largitatis *in ipso excellencius*? fulgebat. Nam omnes? principes et prelatos suos, incipiendo ab archiepiscopo Salczburgensi*, bis in anno solempniter vestiebat', elemosinas lar- gissimas faciendo. De thelonio quoque, quod habebat in Danubio, multi panni nobiles et diversi fuerunt sibi in Boemiam adducti; ipse vero noluit eos convertere ad proprios usus, sed totum clerum, qui erat in regno Boemie, decentissime vestivit. Nam quicumque venit ad eum? habens coronam et tonsuram clericalem, mox mandabit domino Gregorio de Drazicz^, nobili viro, qui erat suus dispensator, ut eum vestiret. Milites quoque et scutiferos bis in anno de exquisitis vestibus vestiebat. Rex vero Thartharorum audiens de eius probitate, magnificencia misit sibi dona! regalia et valde rara asserens in literis suis, quod ipsum tamquam fratrem suum diligeret, volens sibi in omnibus conplacere. Rex autem* Przsemisl magnifice nuncios honoravit, dona predicto regi preciosa transmittendo.

utiliter P H l viriliter et utiliter W

regi ascripsit PW | ascripsit regi H

Palczierzik vulgariter P | Palczyerzyk vulgariter H vulgariter Palczierzik W

*-* Plexcellenciusin ipso H /aes. W

Salczburgensi P | Salsburgensi H las. W

vestiebat PW | celebravit, vestiebat H

ad eum P lad ipsum HW

de Drazicz PW | de Brazycz H

sibi dona P | dona sibi HW

fratrem P | filium HW

autem P lvero HW

1) Psal. 79, 12 (iuxta LXX)

2) Cognomen ioculare Agnetis de Kuenring.

3) Nicolaus I. (circa 1254/1255-1318), ab anno 1269 dux Opaviensis.

4) Unde ex dispensacione ... fulgebat. | compendiose ex ChronAR, L I, cap. 5 et 6, p. 11b-12b

5) Przemysl a Margaretha anno 1260 divortio seiungitur, sed bulla cum consensu pape demum posterius die 20" m. Aprilis a. 1262 data est (v. RBM II, n. 355).

6) Nuptiae d. 25" m. Octobris a. 1261 celebratae sunt.

7) Nam omnes principes ... transmittendo. | cf. Pfíbéhy (Annales Ottacariani), FRB II, p. 333

= к = п оао с

~ = -


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile