[1] |
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
defensore fideliter elegerunt, et sic quasi palmites suos usque ad mare extendit! et
|
---|
[4] |
dilatavit et diversos inimicos suos tunc temporis devicit potenter, utiliter trium-
|
---|
[5] |
phum obtinendo. Et quia predicta Margaretha sterilis fuit et ipsa obprobrium
|
---|
[6] |
sterilitatis regi ascripsit^ asserens propter hoc sterilem, quia natus in die sancti
|
---|
[7] |
Petri fuisset. Rex vero ait: "Da michi unam de virginibus tuis et infra annum ex ea
|
---|
[8] |
puerum generabo", cui regina prebuit assensum. Rex vero inter ceteras virgines fa-
|
---|
[9] |
miliares unam elegit, que habebat tonsuram virilem et ideo Palczierzik vulgariter*
|
---|
[10] |
vocabatur?, et generavit ex ea primo anno filium nomine Nicolaum et postea filias
|
---|
[11] |
plures. Qui quidem filius etate adveniente dux Opavie fuit factus). Unde* ex dis-
|
---|
[12] |
pensacione sedis apostolice? celebratoque divorcio, licet cum magno merore,
|
---|
[13] |
nomine Chungundam, regis de Mazovia filiam, coniugem duxit?, cum qua heredes
|
---|
[14] |
|
---|
[15] |
Et inter ceteras virtutes, quas rex Przsemisl continebat, virtus largitatis *in
|
---|
[16] |
ipso excellencius*? fulgebat. Nam omnes? principes et prelatos suos, incipiendo ab
|
---|
[17] |
archiepiscopo Salczburgensi*, bis in anno solempniter vestiebat', elemosinas lar-
|
---|
[18] |
gissimas faciendo. De thelonio quoque, quod habebat in Danubio, multi panni
|
---|
[19] |
nobiles et diversi fuerunt sibi in Boemiam adducti; ipse vero noluit eos convertere
|
---|
[20] |
ad proprios usus, sed totum clerum, qui erat in regno Boemie, decentissime
|
---|
[21] |
vestivit. Nam quicumque venit ad eum? habens coronam et tonsuram clericalem,
|
---|
[22] |
mox mandabit domino Gregorio de Drazicz^, nobili viro, qui erat suus dispensator,
|
---|
[23] |
ut eum vestiret. Milites quoque et scutiferos bis in anno de exquisitis vestibus
|
---|
[24] |
vestiebat. Rex vero Thartharorum audiens de eius probitate, magnificencia misit
|
---|
[25] |
sibi dona! regalia et valde rara asserens in literis suis, quod ipsum tamquam
|
---|
[26] |
fratrem suum diligeret, volens sibi in omnibus conplacere. Rex autem* Przsemisl
|
---|
[27] |
magnifice nuncios honoravit, dona predicto regi preciosa transmittendo.
|
---|
[28] |
|
---|
[29] |
utiliter P H l viriliter et utiliter W
|
---|
[30] |
regi ascripsit PW | ascripsit regi H
|
---|
[31] |
Palczierzik vulgariter P | Palczyerzyk vulgariter H vulgariter Palczierzik W
|
---|
[32] |
*-* Plexcellenciusin ipso H /aes. W
|
---|
[33] |
Salczburgensi P | Salsburgensi H las. W
|
---|
[34] |
vestiebat PW | celebravit, vestiebat H
|
---|
[35] |
|
---|
[36] |
de Drazicz PW | de Brazycz H
|
---|
[37] |
sibi dona P | dona sibi HW
|
---|
[38] |
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
1) Psal. 79, 12 (iuxta LXX)
|
---|
[41] |
2) Cognomen ioculare Agnetis de Kuenring.
|
---|
[42] |
3) Nicolaus I. (circa 1254/1255-1318), ab anno 1269 dux Opaviensis.
|
---|
[43] |
4) Unde ex dispensacione ... fulgebat. | compendiose ex ChronAR, L I, cap. 5 et 6, p. 11b-12b
|
---|
[44] |
5) Przemysl a Margaretha anno 1260 divortio seiungitur, sed bulla cum consensu pape demum posterius die 20" m. Aprilis a.
|
---|
[45] |
1262 data est (v. RBM II, n. 355).
|
---|
[46] |
6) Nuptiae d. 25" m. Octobris a. 1261 celebratae sunt.
|
---|
[47] |
7) Nam omnes principes ... transmittendo. | cf. Pfíbéhy (Annales Ottacariani), FRB II, p. 333
|
---|
[48] |
|
---|
[49] |
~ = -
|
---|