EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM II.

*De actibus regis Przemysl**.

Post obitum? regis Wencezslai filius suus Przsemisl* ei successit in regno Boemie, potens! et strenuus, qui ab adolescencie sue tempore viriliter egit et gene- rositatem mentis regie virtuosorum operum magnificencia undique decoravit. Et ipse regnum suum sapienter cupiens gubernare fuit rei publice sedulus instaura- tor, leges condidit et populum suum iusticie regulis illustravit, se ipsum exemplum vivendi ceteris constituens et exemplar. Et regni sui incolis de pace satagens provi- dere, urbes cepit cingere muris, castra munire, et baronum suorum liberos iussit tirocinia exercere, et hostes qualiter deberent expugnare, et ceteros actus exercere militares.

Temporibus? quoque ipsius ecclesie Christi et monasteria in regno profecerunt et terra fructum suum faciente in pace Deo iugiter servierunt. Et ipse ecclesias fundavit eas? sufficienter dotando et ab adversitatibus protegendo. Cum maiori quoque diligencia monasterium, quod vocatur ad Sanctam Coronam ordinis Cisterciensis, quod ipse fundaverat?, sufficienter ditavit diversimode decorando.

Et idem rex Przsemisl* Margaretham, sororem *Friderici, ducis Austrie*, in matrimonio duxit? et fratre suo defuncto eidem ducatus Austrie cessit. Ulricus? quoque, dux Karinthie, heredes post mortem non habuit successuros$ et pre- dictum regem adiit et percepta pecunia Karinthiam, Karniolam, Portum Naonis post obitum suum sibi iure perpetuo resignavit?. Nobiles igitur earundem terrarum confluunt ad regem et ei obedire fideliter prestito iuramento! pro- mittunt. Unde Veronenses, Trevisini cum aliis opidis mari adiacentibus ipsum pro

à *-* HW | deest P

b obitum PW | mortem H

Przsemisl P | Przyemysl H Przemysl W

4 eas P lipsas HW

Przsemisl P | Przemysl HW

f *.* P | ducis Austrie Friderici HW

& successuros PW | successores H

h suum P l ipsius HW

! juramento P | fidei iuramento HW

1) potens...exercere militares. | cf. ChronAR, L I, cap. 2, p. 9a-b

2) Temporibus ... decorando. | cf. ChronAR, L I, cap. 3, p. 9b, 10a

3) Monasterium postea Corona Aurea (Zlatá koruna) appellatum anno 1263 fundatum est..

4) Die 11^ m. Februarii a. 1252; Margaretha tunc fere quinquaginta annos nata est.

5) Ulricus...obtinendo. I cf. ChronAR, L I, cap. 4, p. 10b-11a. Ulricus (Oldfich) de Sponnheim, filius Gutae, sororis regis Wenceslai I., erat et sororius Przemysli.

6) Contractus die 4? m. Decembris anno 1268 confectus est. (v. RBM II, n. 630)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile