FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM II.
*De actibus regis Przemysl**.
Post obitum? regis Wencezslai filius suus Przsemisl* ei successit in regno
Boemie, potens! et strenuus, qui ab adolescencie sue tempore viriliter egit et gene-
rositatem mentis regie virtuosorum operum magnificencia undique decoravit. Et
ipse regnum suum sapienter cupiens gubernare fuit rei publice sedulus instaura-
tor, leges condidit et populum suum iusticie regulis illustravit, se ipsum exemplum
vivendi ceteris constituens et exemplar. Et regni sui incolis de pace satagens provi-
dere, urbes cepit cingere muris, castra munire, et baronum suorum liberos iussit
tirocinia exercere, et hostes qualiter deberent expugnare, et ceteros actus exercere
militares.
Temporibus? quoque ipsius ecclesie Christi et monasteria in regno
profecerunt et terra fructum suum faciente in pace Deo iugiter servierunt. Et ipse
ecclesias fundavit eas? sufficienter dotando et ab adversitatibus protegendo. Cum
maiori quoque diligencia monasterium, quod vocatur ad Sanctam Coronam
ordinis Cisterciensis, quod ipse fundaverat?, sufficienter ditavit diversimode
decorando.
Et idem rex Przsemisl* Margaretham, sororem *Friderici, ducis Austrie*,
in matrimonio duxit? et fratre suo defuncto eidem ducatus Austrie cessit. Ulricus?
quoque, dux Karinthie, heredes post mortem non habuit successuros$ et pre-
dictum regem adiit et percepta pecunia Karinthiam, Karniolam, Portum Naonis
post obitum suum sibi iure perpetuo resignavit?. Nobiles igitur earundem
terrarum confluunt ad regem et ei obedire fideliter prestito iuramento! pro-
mittunt. Unde Veronenses, Trevisini cum aliis opidis mari adiacentibus ipsum pro
à *-* HW | deest P
b obitum PW | mortem H
€ Przsemisl P | Przyemysl H Przemysl W
4 eas P lipsas HW
€ Przsemisl P | Przemysl HW
f *.* P | ducis Austrie Friderici HW
& successuros PW | successores H
h suum P l ipsius HW
! juramento P | fidei iuramento HW
1) potens...exercere militares. | cf. ChronAR, L I, cap. 2, p. 9a-b
2) Temporibus ... decorando. | cf. ChronAR, L I, cap. 3, p. 9b, 10a
3) Monasterium postea Corona Aurea (Zlatá koruna) appellatum anno 1263 fundatum est..
4) Die 11^ m. Februarii a. 1252; Margaretha tunc fere quinquaginta annos nata est.
5) Ulricus...obtinendo. I cf. ChronAR, L I, cap. 4, p. 10b-11a. Ulricus (Oldfich) de Sponnheim, filius Gutae, sororis regis
Wenceslai I., erat et sororius Przemysli.
6) Contractus die 4? m. Decembris anno 1268 confectus est. (v. RBM II, n. 630)