EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

Eodem anno die XVII Ianuarii hora XVII, minuta unius hore VII post meridiem fuit eclipsis Lune et fuit duracio eius a principio usgue ad finem trium horarum XXVIII fere minuta. Et erat eclipsis cum commixcione magna virtutum planetarum, gue erant guasi in dyametro in aspectu opposicionis: Sol, Luna, Venus, Mercurius et Mars aspiciebat* ibi, Iuppiter et Saturnus. Ex commixcionis virtute effectus ipsius est subsecutus, scilicet terre motus maximus in longitudi- ne et latitudine per plurimas terras et regna extensus, et precipue in montanis Karinthie nimium invaluit, quod castra plura funditus conquassavit, monasteria quoque cum villis multisque variis edificiis totaliter evertit. Et fuit hoc, quando Luna et signitores pervenerunt ad loca, ubi fuit virtus eorum concitata, et fuerunt due appariciones portarum magne, que statim sequebantur eclipsim, et he fue- runt Veneris et Martis in dyametro et Mercurii et Iovis et fuit XXV die Ianuarii.

Eodem anno et mense* in festo Conversionis beati Pauli apostoli! et in ipso die in multis terris fuit magnus motus terre - sed in Boemia minor, quia edificia non corruerunt - et motus similis non recordatur, nec in cronicis reperitur.

Post hec subsecuta est maxima et horribilis ephydimia et pestilencia, que duravit fere per totam estatem et autumpnum, cui similis nunquam audita est nec reperta, que se extenderat lacius et longius per diversas terras et regna, nam Ianua et Pysis et plures famose civitates sunt facte deserte per mortalitatem, in Veneciis, in Florencia, in Bononia vix media pars, in aliis partibus et civitatibus tercia pars vel minor populi remansit. Et non solum in terris christianorum sed eciam in terris paganorum prefata ephydimia homines extinxit terribiliter devastando, unde Saracenis et Turcis defunctis cruciferi cum alba cruce de sepulchro Domini se sine magno impedimento intromiserunt. Et tunc temporis carista^ et flamma mire magnitudinis cecidit super Anchonam civitatem homines et cuncta in ea contenta cremando et in cinerem redigendo exceptis sexaginta hominibus, qui de ipsa fugierunt.

Eodem anno Parisius venit nebula densa et obscura, quod homo hominem cominus non videbat. Que duravit in dicta civitate per diem et noctem, post cuius discessum reperta sunt quatuor milia corpora hominum defunctorum.

Eodem anno in Cathaym et in finibus eius pluit aqua mixta cum maxima multitudine vermium et serpentum et ranarum, a quibus est multitudo magna

aspiciebat W (secundum Loserth, nunc laes.) | ev aspiciebant H Iuppiter W (secundum Loserth, nunc laes.) | iugiter H signitores W I signiscores H ? (pro correccione quadam difficile ad legendum) signi... Em signifertores Loserth in ed. ei mense H | om. W carista W | caristo H. consecracio proponit Loserth; cf. LLB t. I, p. 570 per diem et noctem Wl per plures horas H a Wlin H ) Die 25 m. lanuarii.

^

203


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile