EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

[2]

[3]
Eodem anno die XVII Ianuarii hora XVII, minuta unius hore VII post
[4]
meridiem fuit eclipsis Lune et fuit duracio eius a principio usgue ad finem trium
[5]
horarum XXVIII fere minuta. Et erat eclipsis cum commixcione magna virtutum
[6]
planetarum, gue erant guasi in dyametro in aspectu opposicionis: Sol, Luna,
[7]
Venus, Mercurius et Mars aspiciebat* ibi, Iuppiter et Saturnus. Ex commixcionis
[8]
virtute effectus ipsius est subsecutus, scilicet terre motus maximus in longitudi-
[9]
ne et latitudine per plurimas terras et regna extensus, et precipue in montanis
[10]
Karinthie nimium invaluit, quod castra plura funditus conquassavit, monasteria
[11]
quoque cum villis multisque variis edificiis totaliter evertit. Et fuit hoc, quando
[12]
Luna et signitores pervenerunt ad loca, ubi fuit virtus eorum concitata, et fuerunt
[13]
due appariciones portarum magne, que statim sequebantur eclipsim, et he fue-
[14]
runt Veneris et Martis in dyametro et Mercurii et Iovis et fuit XXV die Ianuarii.

[15]
Eodem anno et mense* in festo Conversionis beati Pauli apostoli! et in ipso
[16]
die in multis terris fuit magnus motus terre - sed in Boemia minor, quia edificia
[17]
non corruerunt - et motus similis non recordatur, nec in cronicis reperitur.

[18]
Post hec subsecuta est maxima et horribilis ephydimia et pestilencia, que
[19]
duravit fere per totam estatem et autumpnum, cui similis nunquam audita est nec
[20]
reperta, que se extenderat lacius et longius per diversas terras et regna, nam Ianua
[21]
et Pysis et plures famose civitates sunt facte deserte per mortalitatem, in Veneciis,
[22]
in Florencia, in Bononia vix media pars, in aliis partibus et civitatibus tercia pars
[23]
vel minor populi remansit. Et non solum in terris christianorum sed eciam in
[24]
terris paganorum prefata ephydimia homines extinxit terribiliter devastando,
[25]
unde Saracenis et Turcis defunctis cruciferi cum alba cruce de sepulchro Domini
[26]
se sine magno impedimento intromiserunt. Et tunc temporis carista^ et flamma
[27]
mire magnitudinis cecidit super Anchonam civitatem homines et cuncta in ea
[28]
contenta cremando et in cinerem redigendo exceptis sexaginta hominibus, qui de
[29]
ipsa fugierunt.

[30]
Eodem anno Parisius venit nebula densa et obscura, quod homo hominem
[31]
cominus non videbat. Que duravit in dicta civitate per diem et noctem, post cuius
[32]
discessum reperta sunt quatuor milia corpora hominum defunctorum.

[33]
Eodem anno in Cathaym et in finibus eius pluit aqua mixta cum maxima
[34]
multitudine vermium et serpentum et ranarum, a quibus est multitudo magna

[35]

[36]
aspiciebat W (secundum Loserth, nunc laes.) | ev aspiciebant H
[37]
Iuppiter W (secundum Loserth, nunc laes.) | iugiter H
[38]
signitores W I signiscores H ? (pro correccione quadam difficile ad legendum) signi... Em signifertores
[39]
Loserth in ed.
[40]
ei mense H | om. W
[41]
carista W | caristo H. consecracio proponit Loserth; cf. LLB t. I, p. 570
[42]
per diem et noctem Wl per plures horas H
[43]
a Wlin H
[44]
) Die 25 m. lanuarii.

[45]
^

[46]
203


Text viewFacsimile