EN | ES |

1073

1073


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

16 Seumer, Goldene Bulle, 11. Teil. (11, 2.

consistebat." Et quia de antiqua approbata et laudabili consuetudine inconvulse quod subscribitur semper extitit hactenus observatum, ideoque et nos constituimus et de imperialis decernimus plenitudine potestatis, quod is, qui modo premisso in regem fuerit Romanorum electus, peracta statim electione huiusmodi, priusquam in aliquibus causis aliis sive negociis virtute sacri imperii administret, universis et singulis principibus electoribus ecclesiasticis et secularibus, qui propinquiora sacri imperii membra esse noscuntur, omnia ipsorum privilegia, litteras, iura, libertates et concessiones, antiquas consuetudines et eciam dignitates, et quicquid ipsi ab imperio usque in diem electionis sue obtinuerunt et posse- derunt, absque dilacione et contradictione confirmare et appro- bare debeat per suas litteras et sigilla ipsisque premissa omnia innovare, postquam imperialibus fuerit infulis coronatus. Confirmacionem autem huiusmodi electus ipse cuilibet prin- cipi electori in specie primo suo nomine regali faciet et deinde sub imperiali titulo innovabit, et in hiis ipsos prin- cipes omnes in genere et quemlibet eorum in specie nulla- tenus impedire, sed pocius absque dolo graciose tenebitur promovere.

5. In?) casu denique, quo tres principes electores pre- sentes seu absencium nuncii quartum ex se seu ipsorum consorcio, videlicet principem electorem, presentem vel ab- sentem in regem Romanorum eligerent, vocem illius electi, si presens affuerit, aut nunciorum ipsius, si eum abesse con- tingeret, plenum vigorem habere et eligencium augere numerum partemque maiorem decernimus constituere ad instar ceterorum principum electorum.

Cap. HI. De sessione Treverensis, Coloniensis et Maguntinensis archiepiscoporum.

In nomine sancte et individue "Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum impe- rator semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam.

1) Dol. c. 5, 8 1 in VI. de elect. I, 6. 2) Dal. c. 55. X. de elect. I, 6.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile