[1] |
16 Seumer, Goldene Bulle, 11. Teil. (11, 2.
|
---|
[2] |
consistebat." Et quia de antiqua approbata et laudabili
|
---|
[3] |
consuetudine inconvulse quod subscribitur semper extitit
|
---|
[4] |
hactenus observatum, ideoque et nos constituimus et de
|
---|
[5] |
imperialis decernimus plenitudine potestatis, quod is, qui
|
---|
[6] |
modo premisso in regem fuerit Romanorum electus, peracta
|
---|
[7] |
statim electione huiusmodi, priusquam in aliquibus causis
|
---|
[8] |
aliis sive negociis virtute sacri imperii administret, universis
|
---|
[9] |
et singulis principibus electoribus ecclesiasticis et secularibus,
|
---|
[10] |
qui propinquiora sacri imperii membra esse noscuntur, omnia
|
---|
[11] |
ipsorum privilegia, litteras, iura, libertates et concessiones,
|
---|
[12] |
antiquas consuetudines et eciam dignitates, et quicquid ipsi
|
---|
[13] |
ab imperio usque in diem electionis sue obtinuerunt et posse-
|
---|
[14] |
derunt, absque dilacione et contradictione confirmare et appro-
|
---|
[15] |
bare debeat per suas litteras et sigilla ipsisque premissa omnia
|
---|
[16] |
innovare, postquam imperialibus fuerit infulis coronatus.
|
---|
[17] |
Confirmacionem autem huiusmodi electus ipse cuilibet prin-
|
---|
[18] |
cipi electori in specie primo suo nomine regali faciet et
|
---|
[19] |
deinde sub imperiali titulo innovabit, et in hiis ipsos prin-
|
---|
[20] |
cipes omnes in genere et quemlibet eorum in specie nulla-
|
---|
[21] |
tenus impedire, sed pocius absque dolo graciose tenebitur
|
---|
[22] |
|
---|
[23] |
5. In?) casu denique, quo tres principes electores pre-
|
---|
[24] |
sentes seu absencium nuncii quartum ex se seu ipsorum
|
---|
[25] |
consorcio, videlicet principem electorem, presentem vel ab-
|
---|
[26] |
sentem in regem Romanorum eligerent, vocem illius electi,
|
---|
[27] |
si presens affuerit, aut nunciorum ipsius, si eum abesse con-
|
---|
[28] |
tingeret, plenum vigorem habere et eligencium augere
|
---|
[29] |
numerum partemque maiorem decernimus constituere ad
|
---|
[30] |
instar ceterorum principum electorum.
|
---|
[31] |
Cap. HI. De sessione Treverensis, Coloniensis
|
---|
[32] |
et Maguntinensis archiepiscoporum.
|
---|
[33] |
In nomine sancte et individue "Trinitatis feliciter amen.
|
---|
[34] |
Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum impe-
|
---|
[35] |
rator semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei
|
---|
[36] |
|
---|
[37] |
1) Dol. c. 5, 8 1 in VI. de elect. I, 6.
|
---|
[38] |
2) Dal. c. 55. X. de elect. I, 6.
|
---|