1073
1073
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
IT, 2.] Urkunden, Air, 20. 87
cessus et sentencias huiusmodi necnon execuciones et omnia ex eis
vel aliguo eorum guovis modo secuta irritaverit penitus et cassarit.
Adiciendo expresse et auctoritate simili decernendo, ut guemadmodum
in predicto regno Boemie a tempore, cuius contrarii non habetur
memoria, iugiter observatum existit, ita nulli prorsus principi,
baroni, nobili, militi, clienti, civi, burgensi seu rustico, nulli demum
persone seu incole regni Boemie sepedicti, cuiuscumque status, pre-
minencle, dignitatis vel condicionis existant vel existat, a quibus-
cumque processibus, sentenciis interlocutoriis vel definitivis sive
preceptis regis Boemie aut iudicum? curie sue necnon execucioni-
bus eorumdem contra se in regali iudicio seu coram regis, regni ef
curie predictorum iudicibus factis, latis vel habitis vel ferendis
inantea seu fiendis ad quodcumque aliud iudicium liceat appellare,
provocaciones quoque seu appellaciones huiusmodi, si quas contra
hoc interponi contigerit, eo ipso viribus non subsistere et appel-
lantes ipsos penam perdicionis causarum ipso facto statuens incur-
risse. (IX) Necnon auctoritate imperiali et de certa sua sciencia
declaraverit, quod ipse et omnes successores sui Boemie reges uni-
versas auri et argenti fodinas atque mineras stanni, cupri, ferri,
plumbi et alterius cuiuscumque generis metalli et eciam salis tam
inventas quam inveniendas imposterum quibuscumque temporibus in
regno suo Doemie predicto ac terris, dominiis, territoriis et
districtibus eidem regno subiectis et omnibus pertinenciis suis
tenere iuste possint et potuerint in preterito et legittime possidere
necnon ludeos iusto titulo habuisse et habere et thelonea a pre-
terito instituta seu indicta percipere et nova racionabiliter insti-
tuere potuisse et posse, (X) neenon monetas auri et argenti in
omni loco et parte regni sui Boemie predicti et subditarum ei
terrarum ac pertinenciarum, ubi ipse, heredes aut successores sui
Boemie reges decreverint ipsisque placuerit, cudi facere et man-
dare sub omnibus modo et forma in predicto regno Boemie circa
talia consuetis usque ad hec tempora laudabiliter observari,
quodque virtute imperialis edicti et consuetudine diucius intro-
ducta liceat Boemie regibus perpetuo tempore a quibuscumque
principibus, magnatibus, comitibus ac personis aliis quascumque
terras, castra, possessiones, predia sive bona emere, comparare, in
donum vel donacionem ex quacumque causa aut in obligacionem
a) judicium Or.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile