EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

IT, 2.] Urkunden, Air, 20. 87

cessus et sentencias huiusmodi necnon execuciones et omnia ex eis vel aliguo eorum guovis modo secuta irritaverit penitus et cassarit. Adiciendo expresse et auctoritate simili decernendo, ut guemadmodum in predicto regno Boemie a tempore, cuius contrarii non habetur memoria, iugiter observatum existit, ita nulli prorsus principi, baroni, nobili, militi, clienti, civi, burgensi seu rustico, nulli demum persone seu incole regni Boemie sepedicti, cuiuscumque status, pre- minencle, dignitatis vel condicionis existant vel existat, a quibus- cumque processibus, sentenciis interlocutoriis vel definitivis sive preceptis regis Boemie aut iudicum? curie sue necnon execucioni- bus eorumdem contra se in regali iudicio seu coram regis, regni ef curie predictorum iudicibus factis, latis vel habitis vel ferendis inantea seu fiendis ad quodcumque aliud iudicium liceat appellare, provocaciones quoque seu appellaciones huiusmodi, si quas contra hoc interponi contigerit, eo ipso viribus non subsistere et appel- lantes ipsos penam perdicionis causarum ipso facto statuens incur- risse. (IX) Necnon auctoritate imperiali et de certa sua sciencia declaraverit, quod ipse et omnes successores sui Boemie reges uni- versas auri et argenti fodinas atque mineras stanni, cupri, ferri, plumbi et alterius cuiuscumque generis metalli et eciam salis tam inventas quam inveniendas imposterum quibuscumque temporibus in regno suo Doemie predicto ac terris, dominiis, territoriis et districtibus eidem regno subiectis et omnibus pertinenciis suis tenere iuste possint et potuerint in preterito et legittime possidere necnon ludeos iusto titulo habuisse et habere et thelonea a pre- terito instituta seu indicta percipere et nova racionabiliter insti- tuere potuisse et posse, (X) neenon monetas auri et argenti in omni loco et parte regni sui Boemie predicti et subditarum ei terrarum ac pertinenciarum, ubi ipse, heredes aut successores sui Boemie reges decreverint ipsisque placuerit, cudi facere et man- dare sub omnibus modo et forma in predicto regno Boemie circa talia consuetis usque ad hec tempora laudabiliter observari, quodque virtute imperialis edicti et consuetudine diucius intro- ducta liceat Boemie regibus perpetuo tempore a quibuscumque principibus, magnatibus, comitibus ac personis aliis quascumque terras, castra, possessiones, predia sive bona emere, comparare, in

donum vel donacionem ex quacumque causa aut in obligacionem

a) judicium Or.



Text viewManuscript line view