EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Fol. 1352

tibus Christo et universis apostolis, Septem eciam dyaconorum ab apostolis pro bonorum temporalium dispensacione ordinatorum unus malus fuit atque hereticus, Nicholaus videlicet, ille advena Antio- chenus, a quo secta illa Nicholaitarum qui dicebant, mulieres debere esse communes, ortum habuit, quos beatus Johannes in Apocalipsi! sepius reprehendendo percutit? qui tamen sicut iusti dispensator bonorum temporalium fuit, nec ab ipso dispensacionis officio repul- sus, et sicut in primitiva ecclesia non omnes dispensatores fuerunt boni, propter quod dicebat apostolus:2 ,Jam queritur inter dispen- satores, ut fidelis quis inveniatur". Ita in hac finitiva ecclesia non omnes sunt mali, sed constat quia aliqui sunt boni, et si rari sunt vel pauci noli mirari, quia scriptum est: , Multi vocati, pauci vero electi.*3 Sed si miraris? super raritate bonorum sacerdotum, obsecro eciam, considera in isto moderno et si fas est dicere, antichristiano tempore paucitatem bonorum laicorum et multitudinem malorum. Attende, quam pauci reperiuntur fidi et iusti mercatores, quam rari probi et veraces artiste vel agricole,? quam pauci sunt coniugati sine adulterio, sine avaricia, sine fraude, sine crapula vel ebrietate, sine blasphemia, absque periurio, furto vel rapina, ita ut modo iam videas? pro magna iam parte completum hoc, quod Paulus? pre- dixit apostolus :4 ,,Scio,* inquit, ,guia im novissimis diebus instabunt tempora | periculosa et erunt homines semetipsos? amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affeccione, sine pace, criminatores, incontinentes, invites, sine bo- nitate, proditores, protervi, timidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegan- tes,#) ei propterea quia sacerdotes tuos de multis accusas et arguis criminibus, ipsos illi mulieri in adulterio deprehense, quam?) sine mora vel misericordia iudicabant Judei lapidandam, volo equiparari et 1udicio Salvatoris, dico tibi, Boemorum popule:? ,Qui sine pec-

! Apoc. II, 6 a II, 15.

2]. Cor,, IV, 2.

s Mt., XXII, 14.

IL Tim., III, 1

3) A, B. C. ,Quidem* verbum (síc) ,Nicholaite*, 23., q. 1.

b) A, B. De paucitate bonorum laycorum.

9) A. B.

d) B. ut modo videas.

) A. B. 2. Thi. 3. C. ,Salvator*, 1., q. 3.

f) B. seipsos.

8) A, B. Nescio, si forte hec ultima particula comprehenderet aliquos de istis novissimis observanciis.

h) B. quem.

i) , B. C. Qui sine, c. ,Judicet*, c. ,Post latus", 3., q. 7.

92


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile