Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
laudem vero bonorum et secundum Pauli! sentenciam? ista de causa
solvuntur eis tributa, quia ministri Dei sunt in hoc ipsum servien-
tes. Quod si aliter fecerint, non sunt principes, sed tiranni, unde
dicebat Augustinus 4. de civitate [Dei], 4. c.2: ,,Sine iusticia quid
sunt magna dominia, nisi magna latrocinia P" Et sicut in principio.
christianitatis ecclesiarum prelati et sacerdotes fuerunt pauperes,
postmodum tractu temporis augmentati,P similiter principes seculi
et domini temporales primo pauperes fuerunt et de statu pauperum
assumpti et electi, ut patet de Saul, primo rege Israel, qui curam
habebat asinarum,9 et cuius cognacio, ut scriptum est, minima erat
inter omnes familias Israel et David, qui fuit pastor ovium, sicut
scriptum est:3 „E/egić David servum suum et sustulit eum de gregi-
bus ovium etc." Et quemadmodum meliores fuere christiani tempore
sue paupertatis, quam post, ita et? principes tempore, quo erant
pauperes, fuerunt iusti et sancti, sed postea, accepta potestate, effecti
sunt tiranni? ut constat manifeste in illis duobus regibus supra-
dictis. Nam de primo legitur, quod antequam esset sublimatus in
regnum, erat Saul electus in bonis et non erat de filiis Israel me-
lior illo. De David eciam testatur Dominus, invenisse se virum se-
cundum cor suum, de quo nimirum scriptum est :* ,Quis in. ómnibus
fidelis sicut David?“ etc. | et tamen Saul, accepto regno versus
in tirannidem usque ad interfeccionem sacerdotum Domini prosiliit
et cum ingenti detrimento populi, qui eum elegerat, mala et detes-
tabili morte periit, Pari forma David, qui pauper existens crudellissi-
mo hosti pepercit? postea dives effectus proditorie devotum suum
militem adulter extinxit, et pro peccato alio per ipsum commisso
infra trium dierum spacium? LXX mil[l]ia hominum de populc suo
perierunt, Ex quibus aperte colligitur, quod principes populi, qui in
paupertate constituti sancti et iusti extiterunt, occasione terrene
1 I. Rom., V, 20.
2 Migne, P L., 41, 115.
з 7. 77, 10.
4 I Reg. XXII, 14.
a) A, B 2., g 7, $ „Sed et beatus“, IL, g. 3. „Magnum“.
b) B. Quomodo sicut ecclesiastici fuerunt primo pauperes, post divites, sic
principes temporales. A) Quomodo fuerint pauperes, boni, extiterunt efíecti di-
vites, facti sunt deteriores.
e) B. 1. Reg, 9.
d) B. est.
e) P. Quomodo, quamdiu ftterint. pauperes, boni, extiterunt effecti divites, facti
sint deteriores.
f) A, B. Reg., 24. et 26.
g) A, B. 2. Reg, 11.
h A, B. 1., g. 4. „Dicendi“.
73
Fol. 129b"