EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

laudem vero bonorum et secundum Pauli! sentenciam? ista de causa solvuntur eis tributa, quia ministri Dei sunt in hoc ipsum servien- tes. Quod si aliter fecerint, non sunt principes, sed tiranni, unde dicebat Augustinus 4. de civitate [Dei], 4. c.2: ,,Sine iusticia quid sunt magna dominia, nisi magna latrocinia P" Et sicut in principio. christianitatis ecclesiarum prelati et sacerdotes fuerunt pauperes, postmodum tractu temporis augmentati,P similiter principes seculi et domini temporales primo pauperes fuerunt et de statu pauperum assumpti et electi, ut patet de Saul, primo rege Israel, qui curam habebat asinarum,9 et cuius cognacio, ut scriptum est, minima erat inter omnes familias Israel et David, qui fuit pastor ovium, sicut scriptum est:3 E/egić David servum suum et sustulit eum de gregi- bus ovium etc." Et quemadmodum meliores fuere christiani tempore sue paupertatis, quam post, ita et? principes tempore, quo erant pauperes, fuerunt iusti et sancti, sed postea, accepta potestate, effecti sunt tiranni? ut constat manifeste in illis duobus regibus supra- dictis. Nam de primo legitur, quod antequam esset sublimatus in regnum, erat Saul electus in bonis et non erat de filiis Israel me- lior illo. De David eciam testatur Dominus, invenisse se virum se- cundum cor suum, de quo nimirum scriptum est :* ,Quis in. ómnibus fidelis sicut David? etc. | et tamen Saul, accepto regno versus in tirannidem usque ad interfeccionem sacerdotum Domini prosiliit et cum ingenti detrimento populi, qui eum elegerat, mala et detes- tabili morte periit, Pari forma David, qui pauper existens crudellissi- mo hosti pepercit? postea dives effectus proditorie devotum suum militem adulter extinxit, et pro peccato alio per ipsum commisso infra trium dierum spacium? LXX mil[l]ia hominum de populc suo perierunt, Ex quibus aperte colligitur, quod principes populi, qui in paupertate constituti sancti et iusti extiterunt, occasione terrene

1 I. Rom., V, 20. 2 Migne, P L., 41, 115. з 7. 77, 10.

4 I Reg. XXII, 14.

a) A, B 2., g 7, $ Sed et beatus, IL, g. 3. Magnum.

b) B. Quomodo sicut ecclesiastici fuerunt primo pauperes, post divites, sic principes temporales. A) Quomodo fuerint pauperes, boni, extiterunt efíecti di- vites, facti sunt deteriores.

e) B. 1. Reg, 9.

d) B. est.

e) P. Quomodo, quamdiu ftterint. pauperes, boni, extiterunt effecti divites, facti sint deteriores.

f) A, B. Reg., 24. et 26.

g) A, B. 2. Reg, 11.

h A, B. 1., g. 4. Dicendi.

73

Fol. 129b"



Text viewManuscript line view