EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

suo pastorali! malorum prelatorum et bonorum subditorum tenent figuram. Nam quamvis Saul, per quem figurantur mali prelati, per- versus esset, adeo derelictus atque reprobatus et a maligno spiritu pro sua nequicia exagitatus, David tamen, per quem boni subditi designantur, ei humiliter atque fideliter obediebat in tantum, ut de ipso David Jonatas pafri suo Saul diceret: ,Quis enim in omnibus, sicut David fidelis inventus est in regno tuo egrediens et regregiens

Fol. 122^" et pergens ad imperium regis?*2 / Et quamvis Saul iniquo odio et iniusta de causa hostiliter et cum proposito occidendi persequere- tur David et multis vicibus in manibus ipsius David incidisset, ita ut pos:et eum libere interficere, David tamen noluit mittere manum in Christum Domini, sed dixit:3 , Propicius sit michi Deus, non faciam hanc rem Domino meo, Christo Domini, ut mittam in eum manum meam. Et quasi se interrogaretur: Quare hunc virum pesti- lentem, a Deo reprobatum, te hostiliter sine causa persequentem, tu qui iustus es et sanctus propheta et a Deo in regem electus et de mandato Domini iam inunctus, non audaciter interficis et tronum regni, quod Dei ordinacione tibi debetur, non ascendis?* Tali igitur quasi tacite questioni respondendo subiunxit, quoniam Christus Do- mini est, ac si aperte dicat: ,Virum hunc malum ac perver- sum?) scio, eum dignum fore morte cognosco, sed propter reveren- ciam sacre unccionis, quam accepit, manum meam in eum mittere recuso.* Quod valde confundit Boemorum truculentam rabiem, qui christos Domini, id est presbyteros sive sacerdotes, qui dominicum corpus conficiendi a Deo per ordinatoris medium una cum sacra unccione acceperunt potestatem, impudenter et irreverenter sacrilegis manibus occiderunt et non unum solum. sed plures et in omnibus hiis, ut dicitur: ,,Non est adversus furor eorum, sed ad peiora fa- cienda adhuc manus eorum extenta'*. Propterea convenit illis, quod scriptum est: ,,Maledicta ira eorum quia pertinax et indignacio eorum quia dura,''5 et quod per propheramó interminatur :9 ,,Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis, quia vere tot facinora com[m]ittendo dereliquerunt Dominum, blasphe- maverunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum.''

! Srov. Migne, P L., 77, 17.

2] Reg, XXII, 14.

3] Reg. XXIV, 7.

5 Is., 1X, 12.

5 Gen, 49, 7.

6 Is. I, 4.

a) A, B. In c. ,Dominus*, circa medium, I, q. 1. b) B. atque perversum.

c) A, B. Isa. 1. d) A, B. Genesis, 49.

70


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile