[1] |
suo pastorali! malorum prelatorum et bonorum subditorum tenent
|
---|
[2] |
figuram. Nam quamvis Saul, per quem figurantur mali prelati, per-
|
---|
[3] |
versus esset, adeo derelictus atque reprobatus et a maligno spiritu
|
---|
[4] |
pro sua nequicia exagitatus, David tamen, per quem boni subditi
|
---|
[5] |
designantur, ei humiliter atque fideliter obediebat in tantum, ut de
|
---|
[6] |
ipso David Jonatas pafri suo Saul diceret: ,Quis enim in omnibus,
|
---|
[7] |
sicut David fidelis inventus est in regno tuo egrediens et regregiens
|
---|
[8] |
Fol. 122^" et pergens ad imperium regis?*2 / Et quamvis Saul iniquo odio et
|
---|
[9] |
iniusta de causa hostiliter et cum proposito occidendi persequere-
|
---|
[10] |
tur David et multis vicibus in manibus ipsius David incidisset, ita
|
---|
[11] |
ut pos:et eum libere interficere, David tamen noluit mittere manum
|
---|
[12] |
in Christum Domini, sed dixit:3 , Propicius sit michi Deus, non
|
---|
[13] |
faciam hanc rem Domino meo, Christo Domini, ut mittam in eum
|
---|
[14] |
manum meam.“ Et quasi se interrogaretur: Quare hunc virum pesti-
|
---|
[15] |
lentem, a Deo reprobatum, te hostiliter sine causa persequentem,
|
---|
[16] |
tu qui iustus es et sanctus propheta et a Deo in regem electus et
|
---|
[17] |
de mandato Domini iam inunctus, non audaciter interficis et tronum
|
---|
[18] |
regni, quod Dei ordinacione tibi debetur, non ascendis?* Tali igitur
|
---|
[19] |
quasi tacite questioni respondendo subiunxit, quoniam Christus Do-
|
---|
[20] |
mini est, ac si aperte dicat: ,Virum hunc malum ac perver-
|
---|
[21] |
sum?) scio, eum dignum fore morte cognosco, sed propter reveren-
|
---|
[22] |
ciam sacre unccionis, quam accepit, manum meam in eum mittere
|
---|
[23] |
recuso.* Quod valde confundit Boemorum truculentam rabiem, qui
|
---|
[24] |
christos Domini, id est presbyteros sive sacerdotes, qui dominicum
|
---|
[25] |
corpus conficiendi a Deo per ordinatoris medium una cum sacra
|
---|
[26] |
unccione acceperunt potestatem, impudenter et irreverenter sacrilegis
|
---|
[27] |
manibus occiderunt et non unum solum. sed plures et in omnibus
|
---|
[28] |
hiis, ut dicitur: ,,Non est adversus furor eorum, sed ad peiora fa-
|
---|
[29] |
cienda adhuc manus eorum extenta'*. Propterea convenit illis, quod
|
---|
[30] |
scriptum est: ,,Maledicta ira eorum quia pertinax et indignacio
|
---|
[31] |
eorum quia dura,''5 et quod per propheramó interminatur :9 ,,Ve genti
|
---|
[32] |
peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis,
|
---|
[33] |
quia vere tot facinora com[m]ittendo dereliquerunt Dominum, blasphe-
|
---|
[34] |
maverunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum.''
|
---|
[35] |
! Srov. Migne, P L., 77, 17.
|
---|
[36] |
|
---|
[37] |
|
---|
[38] |
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
|
---|
[41] |
a) A, B. In c. ,Dominus*, circa medium, I, q. 1.
|
---|
[42] |
|
---|
[43] |
c) A, B. Isa. 1. d) A, B. Genesis, 49.
|
---|
[44] |
70
|
---|