EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Fol. 126^

populi stolida ingenii obstusio et incorrupta morum barbaries ab universis aliis nacionibus fidei soliditate, acumine ingenii ac morum honestate vigentibus procul dubio confutanda. Nam, ut multorum tide dignorum, qui inter eos fuere conversati, testimonio didici, po- pulus ille hebes sensu, rudis ingenio, obscurus intellectu, voce bo- vinus, sermone barbarus, ipsa eciam corporis forma aliis dissimilis, morum qualitate deformis, merito videtur equiparandus illi stul- to | populo qui habitabat in Sichimis, quem inter ceteros et pre ceteris rex sapiens? vilipendit dicens:! ,, Duas gentes odivit anima mea, tercia non est gens, quam oderim qui sedent in. monte Seir et Philistiim" et ,Stultus qui habitat in Sichimis*,2 et forte non sine rei ac no- minis consonancia а ,boando^,9 quod est proprium pecoris, dicti sunt ,Boemi*. Non est ergo mirum, si plebs illa feralis ferales ac beluinas sequitur opiniones. Illorum tamen est doleadum perdicione, 9 qui cum post et tantas tales?) perpetratas iniquitates debuissent ad dignos penitencie recurrere fructus et ab ipsa, quam tam enormiter offenderunt ecclesiam humiliter veniam postulare. E contrario ,co- gitaverunt et locuti sunt nequiciam, iniquitatem in excelso locuti sunt" ,3 ac posuerunt in celum os suum, et contra illius consilium qui ,dixif iniquis: ,Nolite inique agere et delinquentibus: ,Noliíe exaltare cornu" ,* suos notorios ac manifestos errores et horrores non currant corrigere, 9) sed, quod peius est, eis pertinaciter inherentes, hos co- nantur defendere, populosque fideles satagunt in ipsam, quam sibi fecerunt, paraverunt et inciderunt dampnacionis foveam impellere. Notorium est enim, prout eciam non negant, quod ipsi ecclesias et monasteria tam virorum quam mulierum destruxerunt, sacerdotes, religiosasque personas scelestis ac cruentis manibus trucidarunt, 9 null parcentes sexui vel etati, et tam clericorum quam laicorum multum sanguinem effuderunt, loca ipsa divino cultui mancipata temerare ac poluere presumpserunt, et post tot et tantas atrocitates

а) A, B. Ecc. VI.

b) A, B. Non consonat re iusti de donacionibus, $ , Aliam* et a propria signi- ficacione vocabuli, licet arguere, lex 2., S ,Appellata*.

c) B. Perdicioni.

d) B. Tantas et tales.

*) A, B. In margine: Propterea sunt reales heretici, ut 24., q. ultima, c. ,Qui in ecclesia et c. Se, et nihil est cis licitum possidere, 23., g. 5. Si vos, 2., q. 7, c. 1 et 2.

f) A, B. In margine: ,Propterea incurrunt in penam juris 7., q. 4., c. Omnis et c. ,Se et quasi* per totum..."

! Eccl. 50, 28.

? TamZe.

3 Z. 72, 8.

4 Z. 74, 2.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile