[1] |
|
---|
[2] |
populi stolida ingenii obstusio et incorrupta morum barbaries ab
|
---|
[3] |
universis aliis nacionibus fidei soliditate, acumine ingenii ac morum
|
---|
[4] |
honestate vigentibus procul dubio confutanda. Nam, ut multorum
|
---|
[5] |
tide dignorum, qui inter eos fuere conversati, testimonio didici, po-
|
---|
[6] |
pulus ille hebes sensu, rudis ingenio, obscurus intellectu, voce bo-
|
---|
[7] |
vinus, sermone barbarus, ipsa eciam corporis forma aliis dissimilis,
|
---|
[8] |
morum qualitate deformis, merito videtur equiparandus illi stul-
|
---|
[9] |
to | populo qui habitabat in Sichimis, quem inter ceteros et pre ceteris
|
---|
[10] |
rex sapiens? vilipendit dicens:! ,, Duas gentes odivit anima mea, tercia
|
---|
[11] |
non est gens, quam oderim qui sedent in. monte Seir et Philistiim"
|
---|
[12] |
et ,Stultus qui habitat in Sichimis*,2 et forte non sine rei ac no-
|
---|
[13] |
minis consonancia а ,boando^,9 quod est proprium pecoris, dicti
|
---|
[14] |
sunt ,Boemi*. Non est ergo mirum, si plebs illa feralis ferales ac
|
---|
[15] |
beluinas sequitur opiniones. Illorum tamen est doleadum perdicione, 9
|
---|
[16] |
qui cum post et tantas tales?) perpetratas iniquitates debuissent ad
|
---|
[17] |
dignos penitencie recurrere fructus et ab ipsa, quam tam enormiter
|
---|
[18] |
offenderunt ecclesiam humiliter veniam postulare. E contrario ,co-
|
---|
[19] |
gitaverunt et locuti sunt nequiciam, iniquitatem in excelso locuti sunt" ,3
|
---|
[20] |
ac posuerunt in celum os suum, et contra illius consilium qui ,dixif
|
---|
[21] |
iniquis: ,Nolite inique agere“ et delinquentibus: ,Noliíe exaltare
|
---|
[22] |
cornu" ,* suos notorios ac manifestos errores et horrores non currant
|
---|
[23] |
corrigere, 9) sed, quod peius est, eis pertinaciter inherentes, hos co-
|
---|
[24] |
nantur defendere, populosque fideles satagunt in ipsam, quam sibi
|
---|
[25] |
fecerunt, paraverunt et inciderunt dampnacionis foveam impellere.
|
---|
[26] |
Notorium est enim, prout eciam non negant, quod ipsi ecclesias et
|
---|
[27] |
monasteria tam virorum quam mulierum destruxerunt, sacerdotes,
|
---|
[28] |
religiosasque personas scelestis ac cruentis manibus trucidarunt, 9
|
---|
[29] |
null parcentes sexui vel etati, et tam clericorum quam laicorum
|
---|
[30] |
multum sanguinem effuderunt, loca ipsa divino cultui mancipata
|
---|
[31] |
temerare ac poluere presumpserunt, et post tot et tantas atrocitates
|
---|
[32] |
|
---|
[33] |
b) A, B. Non consonat re iusti de donacionibus, $ , Aliam* et a propria signi-
|
---|
[34] |
ficacione vocabuli, licet arguere, lex 2., S ,Appellata*.
|
---|
[35] |
|
---|
[36] |
|
---|
[37] |
*) A, B. In margine: „Propterea sunt reales heretici, ut 24., q. ultima, c. ,Qui
|
---|
[38] |
in ecclesia“ et c. „Se“, et nihil est cis licitum possidere, 23., g. 5. „Si vos“, 2.,
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
f) A, B. In margine: ,Propterea incurrunt in penam juris 7., q. 4., c. „Omnis“
|
---|
[41] |
et c. ,Se et quasi* per totum..."
|
---|
[42] |
|
---|
[43] |
|
---|
[44] |
|
---|
[45] |
4 Z. 74, 2.
|
---|