EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Stoyci et pharisei dissociebant cum illo, et Act. XIX1: Paulus cum fiducia loguebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei, et Act. XX:2 Paulus disputabat cum eis profecturus in crasti- num, protraxitque sermonem usque ad mediam noctem". Sole he auctoritates ad hoc probandum satis esse deberent, sed ut polliciti sumus, per ordinem demonstremus racionibus dictisque doctorum et exemplis.

Et prima racione manifestum est, quod quidquit (sic) sit ad argumen- tum fidei ortodoxe seu defensionem et elucidacionem / veritatis seu reduccionem errancium, seu confusionem infidelium vel hereti- corum, seu confirmacionem catholicorum, adhibitis debitis circum- stanciis, id sanctum et licitum est. Sed vocacio ista disputandi causa cum hereticis Boemie ad predictam tendit, igitur sancta et licita est, utrumque borum satis supra deductum est. Que autem circumstancie requirantur, infra patebit per beatum "Thomam. Item, quitquid tenetur facere prelatus erga subditos, id licitum est, sed prelatus, si petatur, tenetur reddere racionem de ea, que in eo est fide secundum illud Petri:3 ,Pafer, redde racionem omni pos- centi de ea, que in nobis est fide", et sepe et non solum omni pos- centi, sed (ultro)? tenetur erudire, instruere, docere et arguere, con- futare et convincere resistentes, ut predictum est, Cum igitur heretici Boemie ab ecclesia petant audienciam et racionem de fide, non est eis deneganda.

Item, cum correccio fraterna licita sit et iussa a salutare (sic) nostro iuxta illud :4 ,Si peccaverit in fe frater tuus", etc. et huius- modi disputacio ab ecclesia instituta ad correccionem fratrum nostro- rum errancium tendat, ergo licita est.

Item, id licitum esse constat et necessarium, cuius transgressio peccatum inducit, sed non ex taciturnitate et silencio prelatorum. Hoc tempore supra modum lederetur fides, ipsi eciam heretici fierent proterviores ac catholici infirmiores. Ergo necessarium est frangere silencium et disputare cum eis ad instruendum vel convincendum, saltem ad confirmandum catholicos. Alioquin ipsis prelatis culpa omnis dampni, quod inde sequeretur, esset imputanda, qui non pasto- res, sed mercenarii vocandi essent, [qui] veniente lupo fugiunt, et canes muti non valentes latrare, contra quos Dominus in Ezechiele5 invehit: ,Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum

! Act. XIX, 8.

2 V. T.

3 I Petri III, 15 * Mat, XVIII, 15. 5 XIII, 5.

а) Interpoloväno.

99

Fol. 482


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile