EN | ES |

Facsimile Lines

1005


< Page >

[1]
Stoyci et pharisei dissociebant cum illo, et Act. XIX1: Paulus
[2]
cum fiducia loguebatur per tres menses, disputans et suadens de regno
[3]
Dei, et Act. XX:2 Paulus disputabat cum eis profecturus in crasti-
[4]
num, protraxitque sermonem usque ad mediam noctem". Sole he
[5]
auctoritates ad hoc probandum satis esse deberent, sed ut polliciti
[6]
sumus, per ordinem demonstremus racionibus dictisque doctorum
[7]
et exemplis.

[8]
Et prima racione manifestum est, quod quidquit (sic) sit ad argumen-
[9]
tum fidei ortodoxe seu defensionem et elucidacionem / veritatis
[10]
seu reduccionem errancium, seu confusionem infidelium vel hereti-
[11]
corum, seu confirmacionem catholicorum, adhibitis debitis circum-
[12]
stanciis, id sanctum et licitum est. Sed vocacio ista disputandi
[13]
causa cum hereticis Boemie ad predictam tendit, igitur sancta et
[14]
licita est, utrumque borum satis supra deductum est. Que autem
[15]
circumstancie requirantur, infra patebit per beatum "Thomam. Item,
[16]
quitquid tenetur facere prelatus erga subditos, id licitum est, sed
[17]
prelatus, si petatur, tenetur reddere racionem de ea, que in eo
[18]
est fide secundum illud Petri:3 ,Pafer, redde racionem omni pos-
[19]
centi de ea, que in nobis est fide", et sepe et non solum omni pos-
[20]
centi, sed (ultro)? tenetur erudire, instruere, docere et arguere, con-
[21]
futare et convincere resistentes, ut predictum est, Cum igitur heretici
[22]
Boemie ab ecclesia petant audienciam et racionem de fide, non est
[23]
eis deneganda.

[24]
Item, cum correccio fraterna licita sit et iussa a salutare (sic)
[25]
nostro iuxta illud :4 ,Si peccaverit in fe frater tuus", etc. et huius-
[26]
modi disputacio ab ecclesia instituta ad correccionem fratrum nostro-
[27]
rum errancium tendat, ergo licita est.

[28]
Item, id licitum esse constat et necessarium, cuius transgressio
[29]
peccatum inducit, sed non ex taciturnitate et silencio prelatorum. Hoc
[30]
tempore supra modum lederetur fides, ipsi eciam heretici fierent
[31]
proterviores ac catholici infirmiores. Ergo necessarium est frangere
[32]
silencium et disputare cum eis ad instruendum vel convincendum,
[33]
saltem ad confirmandum catholicos. Alioquin ipsis prelatis culpa
[34]
omnis dampni, quod inde sequeretur, esset imputanda, qui non pasto-
[35]
res, sed mercenarii vocandi essent, [qui] veniente lupo fugiunt, et
[36]
canes muti non valentes latrare, contra quos Dominus in Ezechiele5
[37]
invehit: ,Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum

[38]
! Act. XIX, 8.

[39]
2 V. T.

[40]
3 I Petri III, 15
[41]
* Mat, XVIII, 15.
[42]
5 XIII, 5.

[43]
а) Interpoloväno.

[44]
99

[45]
Fol. 482


Text viewFacsimile