Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
nichil inter vitam mortem existimantes, a quibus, si vel semel acies
nostre prosternerentur, actum esset de religione christiana.
49 quia iam principes ac populi ex tot militaribus expedicionibus
exhausti sunt pecuniis et nimium non solum defatigati, sed eciam,
quod deinceps timendum est, dif[f]iculter ad exercitum [possunt]
congregari; quod eciamsi fiat, oporteret ecclesiam, prout dignum
est, plurimas pecunias contribuere, que sine magno labore et inter-
vallo temporis reperiri non poterunt.
Quinto infamia, quam illi heretici de episcopis et sacerdotibus
nostris ubique diffundunt, divulgantes, ideo nostros non audere illis
audienciam concedere, nec cum eis conferre, quia nec scirent, nec
possent eorum racionibus respondere.
Sexto infestacio, qua nostros catholicos cotidie heretici exagitant,
destinando ad singulas civitates articulos eorum venenosos et cum
omni astucia satagendo catholicos inficere. Quamobrem non parvus
scrupulus iniectus cordibus popularium esse videbatur, dum tales
articulos legerent et audienciam, quam illi ab ecclesia petebant,
denegari perciperent. Ideo admodum sanctum et necessarium visum
est hunc scrupulum ac vacillacionem tollere de mentibus hominum
et ostendere confidenciam veritatis et fidei nostre offerendo illis
audienciam, ut vel instruantur vel confutentur. Ex quo, etsi nil
aliud secu[tu]rum sit, hoc saltem lucrati sumus, quod sola huius-
modi vocacionis forma catholicos multum solidare ac confirmare
in fide visa est, nam omnis Germania, ut primum memoratas literas
audivit, (miro)? gaudio repleta est. Plerique illas legentes, vix pro
leticia potuerunt a(c)lacrimis abstinere et quidam illas sanguine
Christi, aliqui digito Spiritus sancti scriptas esse dicunt, tantam re-
dolent pietatem et caritatem, laudantes et benedicentes omnes Deum,
tum pro certitudine et firmitate fidei, qua vident innixam ecclesiam,
tum pro caritate, quam ad reconciliandos hereticos exe[r]ceri intel-
ligunt.
Nec tamen propter huiusmodi vocacionem sacrum concilium alia
facti remedia pretermisit, ut, si forsitan oblacio audiencie non prosit,
agatur postea vi coactiva et brachio seculari. Requisiti enim sunt
militares et nobiles Almanie (sic) et oblatum eis est subsidium ex-
pensarum, si proxima estate velint pro tuicione fidei exercitum in
Boemiam ducere, qui iam huc literas destinarunt, paratos se esse
dicentes, ad hanc expedicionem suscipiendam nichil aliud prestolari,
nisi quod domini electores imperii simul conveniant, quatenus, ipsis
consencientibus, res tam grandis maturius concludatur. Requisitus
eciam est ad eandem expedicionem illustris princeps, dominus dux
a) In margine,
57