EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

nichil inter vitam mortem existimantes, a quibus, si vel semel acies nostre prosternerentur, actum esset de religione christiana.

49 quia iam principes ac populi ex tot militaribus expedicionibus exhausti sunt pecuniis et nimium non solum defatigati, sed eciam, quod deinceps timendum est, dif[f]iculter ad exercitum [possunt] congregari; quod eciamsi fiat, oporteret ecclesiam, prout dignum est, plurimas pecunias contribuere, que sine magno labore et inter- vallo temporis reperiri non poterunt.

Quinto infamia, quam illi heretici de episcopis et sacerdotibus nostris ubique diffundunt, divulgantes, ideo nostros non audere illis audienciam concedere, nec cum eis conferre, quia nec scirent, nec possent eorum racionibus respondere.

Sexto infestacio, qua nostros catholicos cotidie heretici exagitant, destinando ad singulas civitates articulos eorum venenosos et cum omni astucia satagendo catholicos inficere. Quamobrem non parvus scrupulus iniectus cordibus popularium esse videbatur, dum tales articulos legerent et audienciam, quam illi ab ecclesia petebant, denegari perciperent. Ideo admodum sanctum et necessarium visum est hunc scrupulum ac vacillacionem tollere de mentibus hominum et ostendere confidenciam veritatis et fidei nostre offerendo illis audienciam, ut vel instruantur vel confutentur. Ex quo, etsi nil aliud secu[tu]rum sit, hoc saltem lucrati sumus, quod sola huius- modi vocacionis forma catholicos multum solidare ac confirmare in fide visa est, nam omnis Germania, ut primum memoratas literas audivit, (miro)? gaudio repleta est. Plerique illas legentes, vix pro leticia potuerunt a(c)lacrimis abstinere et quidam illas sanguine Christi, aliqui digito Spiritus sancti scriptas esse dicunt, tantam re- dolent pietatem et caritatem, laudantes et benedicentes omnes Deum, tum pro certitudine et firmitate fidei, qua vident innixam ecclesiam, tum pro caritate, quam ad reconciliandos hereticos exe[r]ceri intel- ligunt.

Nec tamen propter huiusmodi vocacionem sacrum concilium alia facti remedia pretermisit, ut, si forsitan oblacio audiencie non prosit, agatur postea vi coactiva et brachio seculari. Requisiti enim sunt militares et nobiles Almanie (sic) et oblatum eis est subsidium ex- pensarum, si proxima estate velint pro tuicione fidei exercitum in Boemiam ducere, qui iam huc literas destinarunt, paratos se esse dicentes, ad hanc expedicionem suscipiendam nichil aliud prestolari, nisi quod domini electores imperii simul conveniant, quatenus, ipsis consencientibus, res tam grandis maturius concludatur. Requisitus eciam est ad eandem expedicionem illustris princeps, dominus dux

a) In margine,

57



Text viewManuscript line view