EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Fol. 45.4

Ita eciam respondet ad illam legem beatus 7/t0mas,! secunda secun- de, д. 4, 72, VII. Et quod hec lex sic intel'igi debeat, apercius colli- gitur ex ipsa lege originali, que in codice Justin[i]ano truncate po- nitur, sed in libro conciliorum beati Ysidori integra explicatur, in fine autem legis adiciuntur hec verba2: , Universi autem, que a sancta Cal- cedonensi synodo statuta sunt, custodire debeant, nichil postea dubi- taturi;^ an autem synodus generalis de fide dubitet et in ambiguum revocet ea, que precedens synodus circa fidem decreverat, non est fas suspicari, ymo evidentissimum signum ostendit, quod minime dubitet, dum episcopos hereticos ausa est vocare ad instruendum eos? de veritate vel saltem ad convincendum et confundendum; fuissent / fortasse aliqui, qui ipsam synodum pocius dubitare ac difidere iudicassent, si hereticis corrumpere nitentibus fidem et tam in- stanter ubique locorum audienciam petentibus et nos publice provo- cantibus audienciam denegasset. Judicium profecto magne confidencie fuit, certitudinisque et firmitatis, offerre illis audiendi facultatem, ut vel ipsos instrueret vel confunderet, quod totum in defensionem, conser- vacionem et augmentum fidei redundat. Quonam modo dici potest, hanc synodum Basiliensem iniuriam irrogare synodo Constanciensi, ut aliqui asserunt, cum eius decreta satagat non solum confirmare, sed et defendere et ita palam cunctis patefacere veritatem, ut ipsi he- retici, qui hactenus de illius synodi decretis dubitarunt, deinceps du- bitare non possint, quinymo maximum honorem ac reverenciam illi synodo fecisse extimanda est, dum tanto opere curavit, ut qui doc- trinam illius synodi non susceperunt, eam suscipiant, et quod antea contempserunt, amodo instruccione adhibita revereantur. Quis, queso, ex duobus filiis aut servis patrem ac dominum magis honorare ac diligere probatur? An is, qui circumventum ab hostibus et in peri- culo vite constitutum deserit, an in medium (aciei)? audax prorumpit, ut eum suis viribus liberet? Quis militum duci exercitus in bello ma- gis parere dicendus est? An qui in castra)9 hostium securus ir- ruit, an qui audito primo tube sonitu pavidus fugit?

Quamquam eciam synodus Constanciensis de articulis Boemorum, quos dampnavit, omnino? disputari prohibuisset, huiusmodi prohi-

1Q. X, VII: ... ex parte disputantis est consideranda intentio; si enim dis- putet tamquam de fide dubitans, et veritatem fidei pro certo non supponens, sed argumentis experiri intendens, procul dubio peccat, tamquam dubius in fide, et infidelis; si autem disputet aliquis de fide ad confutandum errores vel etiam ad exercitium, laudabile est... "* 2 Migne, PL, 84, 174.

a) Za tim Skrtnuto: vos.

b) In margine.

c) Idem.

d) Pod tímto Skrtnuto: non.

52


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile