EN | ES |

Facsimile Lines

1005


< Page >

[1]
Fol. 45.4

[2]
Ita eciam respondet ad illam legem beatus 7/t0mas,! secunda secun-
[3]
de, д. 4, 72, VII. Et quod hec lex sic intel'igi debeat, apercius colli-
[4]
gitur ex ipsa lege originali, que in codice Justin[i]ano truncate po-
[5]
nitur, sed in libro conciliorum beati Ysidori integra explicatur, in fine
[6]
autem legis adiciuntur hec verba2: , Universi autem, que a sancta Cal-
[7]
cedonensi synodo statuta sunt, custodire debeant, nichil postea dubi-
[8]
taturi;^ an autem synodus generalis de fide dubitet et in ambiguum
[9]
revocet ea, que precedens synodus circa fidem decreverat, non est fas
[10]
suspicari, ymo evidentissimum signum ostendit, quod minime dubitet,
[11]
dum episcopos hereticos ausa est vocare ad instruendum eos? de
[12]
veritate vel saltem ad convincendum et confundendum; fuissent /
[13]
fortasse aliqui, qui ipsam synodum pocius dubitare ac difidere
[14]
iudicassent, si hereticis corrumpere nitentibus fidem et tam in-
[15]
stanter ubique locorum audienciam petentibus et nos publice provo-
[16]
cantibus audienciam denegasset. Judicium profecto magne confidencie
[17]
fuit, certitudinisque et firmitatis, offerre illis audiendi facultatem, ut vel
[18]
ipsos instrueret vel confunderet, quod totum in defensionem, conser-
[19]
vacionem et augmentum fidei redundat. Quonam modo dici potest,
[20]
hanc synodum Basiliensem iniuriam irrogare synodo Constanciensi,
[21]
ut aliqui asserunt, cum eius decreta satagat non solum confirmare,
[22]
sed et defendere et ita palam cunctis patefacere veritatem, ut ipsi he-
[23]
retici, qui hactenus de illius synodi decretis dubitarunt, deinceps du-
[24]
bitare non possint, quinymo maximum honorem ac reverenciam illi
[25]
synodo fecisse extimanda est, dum tanto opere curavit, ut qui doc-
[26]
trinam illius synodi non susceperunt, eam suscipiant, et quod antea
[27]
contempserunt, amodo instruccione adhibita revereantur. Quis, queso,
[28]
ex duobus filiis aut servis patrem ac dominum magis honorare ac
[29]
diligere probatur? An is, qui circumventum ab hostibus et in peri-
[30]
culo vite constitutum deserit, an in medium (aciei)? audax prorumpit,
[31]
ut eum suis viribus liberet? Quis militum duci exercitus in bello ma-
[32]
gis parere dicendus est? An qui in castra)9 hostium securus ir-
[33]
ruit, an qui audito primo tube sonitu pavidus fugit?

[34]
Quamquam eciam synodus Constanciensis de articulis Boemorum,
[35]
quos dampnavit, omnino? disputari prohibuisset, huiusmodi prohi-

[36]
1Q. X, VII: ... ex parte disputantis est consideranda intentio; si enim dis-
[37]
putet tamquam de fide dubitans, et veritatem fidei pro certo non supponens, sed
[38]
argumentis experiri intendens, procul dubio peccat, tamquam dubius in fide, et
[39]
infidelis; si autem disputet aliquis de fide ad confutandum errores vel etiam ad
[40]
exercitium, laudabile est... "* 2 Migne, PL, 84, 174.

[41]
a) Za tim Skrtnuto: vos.

[42]
b) In margine.

[43]
c) Idem.

[44]
d) Pod tímto Skrtnuto: non.

[45]
52


Text viewFacsimile