1004
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
aut caro Christi, in sacro canone scripture intelligitur altera pars
humanitatis Christi distincta contra animam Christi. Quoad corpus
namque eius dicit Christus Luce ultimo capitulo: ,Spiritus carnem
et ossa non habet, sicut me videtis habere." ! Quoad animam autem
dicit Johannes X capitulo2: ,FEgo pono animam meam et iterum
sumam eam", cum multis in scriptura similibus. Et expresse patet
hoc per beatum Jeronimum? in exposicione katholice fidei, quem
allegat Magister in 39 sentenciarum, distinccione II. sic dicentem:
„Confitemur in Christo unam filii esse personam, ut dicamus duas
perfectas et integras esse substancias, id est, divinitatis et humani-
tatis, que videlicet humanitas ex anima continetur et corpore," et ita
patet propositum per dicta sanctorum que Magister ibidem inducit et
communiter per omnes doctores katholicos materiam istam per-
tractantes, et ideo eciam in symbolo Athanasii de Christo sic dicitur,
quod ,perfectus sit homo ex anima racionali et humana carne sub-
sistens."
3° dicimus, quod licet iste homo / sit Deus demonstrato Christo
(sic) iuxta illud apostoli mediator Dei et hominum, homo Christus
Jhesus, quod eciam patet ex pluribus locis sacri canonis et sanc-
torum dictis, tamen humanitas Christi non est Deus. Humanitas
nunquam Christi assumpta est a filio Dei in unitate suppositi, ut
patet par magistrum libro 39 sentenciarum, distinccione V per totum,
et quia, ut ait beatus Ambrosius quem allegat Magister! in eodem,
distinccione VII: „Alius est qui assumpsit et aliud quod assumptum
est,“ ex quo habetur, quod humana natura non est Deus. Item ad
propositum dicit sanctus Thomas super 3? sentenciarum, distinc-
cione XXI, articulo 295: ,FHumana natura non est hypostasis in
Christo,“ ex quo non solum patet, quod humanitas Christi non est
Deus, sed eciam, quod ipsa humanitas Christi non est homo, nec
est res per se existens, ut recte et katholice dicitur in 29 puncto
instrumenti nobis presentati. Et facit ad idem sanctus Thomas6
super 3? sentenciarum, distinccione VI* , questione 1* , ubi sic dicit,
quod de Christo non predicatur humana natura neque partes eius
Idem expresse ponit Alexander de Halis in 3* parte dicens: ,Fal-
sum est enim: Christo est humana natura. Similiter hoc est falsum9:
humana natura est Deus.“ ldem Altisiodorensis in summa, libro
1 XXIV, 39.
2 V. 17.
37
* Vydal Fretté, 467—472.
5 U. d., 535—536.
6 U. d., 473 a 419.
a) falsa.
82b
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile