EN | ES |

Facsimile Lines

979


< Page >

[1]
10

[2]
3)

[3]
42 JUS REGALE MONTANORU M.

[4]
cunctos montanos, quos magnificencie nostre regit judicium, sub
[5]
his juris preceptis, scilicet honeste vivere, alterum non ledere,
[6]
jus suum unicuique tribuere, honeste conversari. Sed tamen cum
[7]
cottidie contra leges agitur, et mali male faccre non verentur,
[8]
ideo ne maleficia maneant impunita, neque facti perversitas
[9]
presumtoribus transeat in exemplum, necessitate constringimur,
[10]
noxios appetitus sub juris regulis limitare, ut mali metu poene
[11]
boni efficiantur, ac boni juris premio meliores; nihil enim
[12]
obediencia prodesset humilibus, si contemptus contumacibus
[13]
non obesset,

[14]
§ 3. Sic ergo nostrum propositum inchoemus. Unam%
[15]
intencionem hane semper ponimus: omne, quiequid prius imper-
[16]
fectum aut confusum videbatur, hoc expurgare et perfectum ex
[17]
inperfecto lucidius declarare. Cumque ex pluribus nobis questionibus
[18]
per nostros montanos conquerendo propositis instanter justiciam
[19]
postulantes multa collegerimus tam propter juris ignoranciam
[20]
quam propter defectum jurisque confusionem correccione digna,
[21]
sed legislacione clariore utique non indigna: volentes ergo in hoc
[22]
libro, cui nomen speciale adscribimus Jus Regale Montanorum,
[23]
omnem juris supplere defectum et, quidquid in jure veteri
[24]
dubietatis fuerit, apercius enodare ac illuminatam omnibus
[25]
desiderantibus doctrinam juris tradere montanorum, subtiliter
[26]
intuendo, quod omnis res per divisionem melius aperitur, eo quod
[27]
divisio cujuscumque operis animum legentis incitat mentemque
[28]
intelligentis preparat memoriamque artificiose reformat: idcirco
[29]
hoc opus nostrum ad intelligenciam ampliorem in hos quatuor
[30]
libros duximus distinguendum, ut omnes, quorum interest scire
[31]
hec jura, veteribus obmissis ambagibus veram in eis juris pru-
[32]
denciam montanorum speculentur et quod deinceps nostri juris
[33]
illuminati beneficio per legitimos ipsius juris tramites ad justiciam
[34]
faciendam sine devio salubriter gradientur.


Text viewFacsimile