EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

10

3)

42 JUS REGALE MONTANORU M.

cunctos montanos, quos magnificencie nostre regit judicium, sub his juris preceptis, scilicet honeste vivere, alterum non ledere, jus suum unicuique tribuere, honeste conversari. Sed tamen cum cottidie contra leges agitur, et mali male faccre non verentur, ideo ne maleficia maneant impunita, neque facti perversitas presumtoribus transeat in exemplum, necessitate constringimur, noxios appetitus sub juris regulis limitare, ut mali metu poene boni efficiantur, ac boni juris premio meliores; nihil enim obediencia prodesset humilibus, si contemptus contumacibus non obesset,

§ 3. Sic ergo nostrum propositum inchoemus. Unam% intencionem hane semper ponimus: omne, quiequid prius imper- fectum aut confusum videbatur, hoc expurgare et perfectum ex inperfecto lucidius declarare. Cumque ex pluribus nobis questionibus per nostros montanos conquerendo propositis instanter justiciam postulantes multa collegerimus tam propter juris ignoranciam quam propter defectum jurisque confusionem correccione digna, sed legislacione clariore utique non indigna: volentes ergo in hoc libro, cui nomen speciale adscribimus Jus Regale Montanorum, omnem juris supplere defectum et, quidquid in jure veteri dubietatis fuerit, apercius enodare ac illuminatam omnibus desiderantibus doctrinam juris tradere montanorum, subtiliter intuendo, quod omnis res per divisionem melius aperitur, eo quod divisio cujuscumque operis animum legentis incitat mentemque intelligentis preparat memoriamque artificiose reformat: idcirco hoc opus nostrum ad intelligenciam ampliorem in hos quatuor libros duximus distinguendum, ut omnes, quorum interest scire hec jura, veteribus obmissis ambagibus veram in eis juris pru- denciam montanorum speculentur et quod deinceps nostri juris illuminati beneficio per legitimos ipsius juris tramites ad justiciam faciendam sine devio salubriter gradientur.



Text viewManuscript line view