EN | ES |

Facsimile Lines

977


< Page >

[1]
Transitus Beatae Mariae. 357

[2]
et infinita potestas. Si ergo potuisset fieri coram gra-
[3]
tiae tuae potentia, visum nobis fuerat famulis tuis
[4]
rectum esse, ut sicut tu devicta morte regnas in gloria,
[5]
ita resuscitans matris corpusculum, tecum duceres
[6]
eam laetam in caelum.

[7]
XVI.

[8]
Tune salvator ait: Fiat secundum vestram sen-
[9]
tentiam. Et iussit Michaéli archangelo, ut animam
[10]
sanctae Mariae deferret. Et ecce Michaél archangelus
[11]
revolvit lapidem ab ostio monumenti, et ait Dominus:
[12]
Exsurge amiea mea et proxima mea; quae non sum-
[13]
psisti corruptionem per coitum, non patieris resolu-
[14]
tionem corporis in sepulchro. Et statim resurrexit
[15]
Maria de tumulo, et benedicebat Dominum, et pro-
[16]
voluta ad pedes Domini adorabat eum, dicens: Non
[17]
ego tibi condignas gratias possum reddere, Domine,
[18]
pro immensis beneficiis tuis, quae mihi, ancillae tuae,
[19]
conferre dignatus es. Sit nomen tuum, redemptor
[20]
mundi, Deus Israhel, benedictum in saecula.

[21]
XVII.

[22]
Et oseulans eam Dominus recessit, et tradidit
[23]
Animam eius angelis, ut deferrent eam in paradisum.
[24]
Et ait apostolis: Accedite ad me. Et cum accessissent,
[25]
osculatus est eos et ait: Pax vobis; quomodo ego
[26]
semper fui vobiscum, ita ero usque ad consummatio-
[27]
nem saeculi. Et statim cum haec dixisset Dominus,
[28]
elevatus in nube receptus est in caelum, et angeli
[29]
cum eo, deferentes beatam Mariam in paradisum Dei.
[30]
Apostolis autem susceptis in nubibus reversi sunt
[31]
unusquisque in sortem praedicationis suae, narrantes
[32]
magnalia Dei et laudantes dominum nostrum Iesum
[33]
Christum, qui vivit et regnat cum patre et spiritu
[34]
sancto in unitate perfecta, et in una divinitatis sub-
[35]
stantia in saecula saeculorum Amen.


Text viewFacsimile