EN | ES |

Facsimile view

977


< Page >

Transitus Beatae Mariae. 357

et infinita potestas. Si ergo potuisset fieri coram gra- tiae tuae potentia, visum nobis fuerat famulis tuis rectum esse, ut sicut tu devicta morte regnas in gloria, ita resuscitans matris corpusculum, tecum duceres eam laetam in caelum.

XVI.

Tune salvator ait: Fiat secundum vestram sen- tentiam. Et iussit Michaéli archangelo, ut animam sanctae Mariae deferret. Et ecce Michaél archangelus revolvit lapidem ab ostio monumenti, et ait Dominus: Exsurge amiea mea et proxima mea; quae non sum- psisti corruptionem per coitum, non patieris resolu- tionem corporis in sepulchro. Et statim resurrexit Maria de tumulo, et benedicebat Dominum, et pro- voluta ad pedes Domini adorabat eum, dicens: Non ego tibi condignas gratias possum reddere, Domine, pro immensis beneficiis tuis, quae mihi, ancillae tuae, conferre dignatus es. Sit nomen tuum, redemptor mundi, Deus Israhel, benedictum in saecula.

XVII.

Et oseulans eam Dominus recessit, et tradidit Animam eius angelis, ut deferrent eam in paradisum. Et ait apostolis: Accedite ad me. Et cum accessissent, osculatus est eos et ait: Pax vobis; quomodo ego semper fui vobiscum, ita ero usque ad consummatio- nem saeculi. Et statim cum haec dixisset Dominus, elevatus in nube receptus est in caelum, et angeli cum eo, deferentes beatam Mariam in paradisum Dei. Apostolis autem susceptis in nubibus reversi sunt unusquisque in sortem praedicationis suae, narrantes magnalia Dei et laudantes dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat cum patre et spiritu sancto in unitate perfecta, et in una divinitatis sub- stantia in saecula saeculorum Amen.



Text viewManuscript line view