EN | ES |

Facsimile Lines

946


< Page >

[1]
1502. 137

[2]
cipes caeteri partim simultates privatas persequantur, partim voluptatibus
[3]
marceant, religionem vero et Christianam rempublicam omnes negligant. Ne-
[4]
que scio, an ulla nostrarum gentium praeter Pannonios in armis adversus
[5]
Turcos sit, qui, dum fines suos defendunt, toti Germaniae saluti sunt. Hero-
[6]
dotum et Etymologicon exscribi mihi laetor, neque hos codices solum sed
[7]
etiam alios, quos in schedula huic epistolae inclusa annotavi, magno desiderio
[8]
expecto. Pecuniam autem apud Ioannem In-Hoff deposui, quae, ut arbitror,
[9]
propediem ad te deferetur. Tuum est iam, pater Cherubine, curare, ut Aristo-
[10]
bolus non solum boni viri sed etiam diligentis scriptoris (ut hactenus fecit)
[11]
officio fungatur. Vale, optime pater, persuasumque habe me tibi ex animo
[12]
affici nihilque magis optare, quam ut aliquando tuae erga me benevolentiae
[13]
gratiam referre possim. Augusti XXIII.

[14]
V kterém klášteře přebýval adressat listu tohoto, neumíme říci. Podle zpráv o válce
[15]
turecké náleží list na r. 1502, a psán byl v Budíně. Mluví se v něm o dokonaném zničení
[16]
(extremum exterminium) Epira a Peloponnesa, jež událo se r. 1500 dobytím čelnějších
[17]
pevností Benátských. Praví se dále, že jen Uhři a Benátčané vedou doby válku s Turky,
[18]
kterážto narážka ukazuje k r. 1502, na jehož konci (14. pros.) Benátčané učinili s Turky
[19]
mír, po němž následoval 20. srpna 1508 mír turecko-uherský. O Imhoffovi viz poznámku
[20]
k listu 98.

[21]
100.
[22]
Bohuslav Janu Wolfovi z Hermannsgrünu.

[23]
(1502 na zimu.) Lituje nesvornosti křesťanů vůči nebezpečí tureckému a odsuzuje

[24]
původce jejího papeže, i nemá důvěry k slibům francouzského krále, spíše k Benátčanům.
[25]
(Luc. 86.)

[26]
Joanni H. ex Lupis s. p. d. Etsi literae tuae huiusmodi fuerunt, ut non
[27]
potuerim his non delectari, id tamen acerbissimum fuit, quod intellexi ex eis
[28]
ita hoc tempore omnia apud christianos agi, ut vix quicquam sperare liceat.
[29]
Amisimus superiore anno, quicquid religionis nostrae in Peloponneso Epiroque
[30]
fuit, nuper Dyrrachium, clarissima quondam urbs, a barbaris occupata est: nos
[31]
tamen adhuc domestica bella gerimus, et quum non solum libertati nostrae
[32]
sed etiam vitae ingens periculum immineat, invicem digladiari quam potentis-
[33]
simo hosti resistere malumus. lam etiam inveniuntur, qui ad Turcorum auxilia
[34]
confugiunt, quasi iamdudum furor similis non Graeciam Thraciamque perdi-
[35]
derit. Quid, quod illi, quos seditiones discordiasque christianas sopire atque
[36]
extinguere oportebat, satores bellorum sunt, neque curant, quicquid de religione
[37]
fiat, dummodo ipsi se omnibus formidabiles praebeant et liberos suos, quos
[38]
turpiter genuerunt, turpius ad amplissimos principatus provehant. Videris quidem
[39]
tu magni quippiam tibi de rege Gallo pollicer, ego autem nihil boni expectare
[40]
ab eo possum, qui initia regni a matrimonio omni iure prohibito auspicatus
[41]
est, neque me frequentes eius conciones movent, quibus se adversus Turcos
[42]
arma sumpturum iactabat. Arte nam callidus homo utitur, et quoniam, dum
[43]
aliena pro libidine rapit, se omnibus invisum esse timet, popularibus his blandi-
[44]
mentis offensos principum populorumque &ànimos sibi reconciliare conatur.


Text viewFacsimile