EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1502. 137

cipes caeteri partim simultates privatas persequantur, partim voluptatibus marceant, religionem vero et Christianam rempublicam omnes negligant. Ne- que scio, an ulla nostrarum gentium praeter Pannonios in armis adversus Turcos sit, qui, dum fines suos defendunt, toti Germaniae saluti sunt. Hero- dotum et Etymologicon exscribi mihi laetor, neque hos codices solum sed etiam alios, quos in schedula huic epistolae inclusa annotavi, magno desiderio expecto. Pecuniam autem apud Ioannem In-Hoff deposui, quae, ut arbitror, propediem ad te deferetur. Tuum est iam, pater Cherubine, curare, ut Aristo- bolus non solum boni viri sed etiam diligentis scriptoris (ut hactenus fecit) officio fungatur. Vale, optime pater, persuasumque habe me tibi ex animo affici nihilque magis optare, quam ut aliquando tuae erga me benevolentiae gratiam referre possim. Augusti XXIII.

V kterém klášteře přebýval adressat listu tohoto, neumíme říci. Podle zpráv o válce turecké náleží list na r. 1502, a psán byl v Budíně. Mluví se v něm o dokonaném zničení (extremum exterminium) Epira a Peloponnesa, jež událo se r. 1500 dobytím čelnějších pevností Benátských. Praví se dále, že jen Uhři a Benátčané vedou doby válku s Turky, kterážto narážka ukazuje k r. 1502, na jehož konci (14. pros.) Benátčané učinili s Turky mír, po němž následoval 20. srpna 1508 mír turecko-uherský. O Imhoffovi viz poznámku k listu 98.

100. Bohuslav Janu Wolfovi z Hermannsgrünu.

(1502 na zimu.) Lituje nesvornosti křesťanů vůči nebezpečí tureckému a odsuzuje

původce jejího papeže, i nemá důvěry k slibům francouzského krále, spíše k Benátčanům. (Luc. 86.)

Joanni H. ex Lupis s. p. d. Etsi literae tuae huiusmodi fuerunt, ut non potuerim his non delectari, id tamen acerbissimum fuit, quod intellexi ex eis ita hoc tempore omnia apud christianos agi, ut vix quicquam sperare liceat. Amisimus superiore anno, quicquid religionis nostrae in Peloponneso Epiroque fuit, nuper Dyrrachium, clarissima quondam urbs, a barbaris occupata est: nos tamen adhuc domestica bella gerimus, et quum non solum libertati nostrae sed etiam vitae ingens periculum immineat, invicem digladiari quam potentis- simo hosti resistere malumus. lam etiam inveniuntur, qui ad Turcorum auxilia confugiunt, quasi iamdudum furor similis non Graeciam Thraciamque perdi- derit. Quid, quod illi, quos seditiones discordiasque christianas sopire atque extinguere oportebat, satores bellorum sunt, neque curant, quicquid de religione fiat, dummodo ipsi se omnibus formidabiles praebeant et liberos suos, quos turpiter genuerunt, turpius ad amplissimos principatus provehant. Videris quidem tu magni quippiam tibi de rege Gallo pollicer, ego autem nihil boni expectare ab eo possum, qui initia regni a matrimonio omni iure prohibito auspicatus est, neque me frequentes eius conciones movent, quibus se adversus Turcos arma sumpturum iactabat. Arte nam callidus homo utitur, et quoniam, dum aliena pro libidine rapit, se omnibus invisum esse timet, popularibus his blandi- mentis offensos principum populorumque &ànimos sibi reconciliare conatur.



Text viewManuscript line view