EN | ES |

Facsimile Lines

946


< Page >

[1]
72 1497

[2]
Non est nunc minor Dei virtus, neque manus eius brevior; elongata fortassis
[3]
a nobis est propter peccata nostra, sed revertetur, cum primum nos ad eum
[4]
reversi fuerimus. Solent medici periculosis morbis ancipites adhibere medicinas,
[5]
et propter curam unius morbi totum corpus potione commovere: ego autem
[6]
nolo aut bellicum canere, aut ullius crudelitatis tibi auctor esse. Neque enim
[7]
caedibus et vastitate patriae delector. Scio etiam Faliscos non armis victos,
[8]
sed Camilli aeguitate motos, in potestatem Romanorum venisse. Et Pyrrhus
[9]
plus imperii se Cineae oratione quam suis armis adeptum dicebat. Satis mihi
[10]
erit, si huc quoque vim mentis tuae intenderis, caetera consilia dies afferet,
[11]
variusque labor mutabilis aevi, ut est apud Maronem: multa etiam excogitabit
[12]
prudentissimus tuus senatus, qui quoniam in maximis rebus iam diu tecum
[13]
versatus est, nihil esse potest, quod non perspiciat. Neque tamen ad hanc
[14]
deliberationem omnes sine delectu admittendos arbitror. Sunt enim plurimi,
[15]
qui suis rebus nimium student, nec curant, quicquid de republica aut religione
[16]
fiat, dummodo ipsi liberique eorum clari, potentes honoratique sint, quibus
[17]
cum lucrum sit omnia turbata esse, ab his, quae verae pacis otiique sunt,
[18]
semper abhorrent. Cum his autem consultandum censeo, qui pie vivunt,
[19]
qui laborum suorum mercedem in coelo quaerunt, qui Deum fore omni-
[20]
um suorum factorum iudicem firma constantique fide asserunt: neque id
[21]
verbis tantum sed etiam operibus, quantum humana fragilitas patitur, osten-
[22]
dunt. Talis Joannes tuus Selenbergius est, magnus vir, rex Wladislač, et, si
[23]
guid famae credere licet, si guis coniecturae locus est, si guod denigue iudi-
[24]
cium de talibus meum est, cupidissimus dignitatis tuae, amantissimus patriae,
[25]
neque tam ingenio et eloquentia quam morum integritate admirabilis. Tales
[26]
sunt innumeri alii (infelix enim esses, si omnia tua ex solo Joanne penderent),
[27]
ex quorum sententia si quid egeris, non errabis. Ipse vero id tantum dixerim:
[28]
quemadmodum navem sine gubernatore perire oportet, quemadmodum exer-
[29]
citum sine duce tumultuari necesse est: ita nisi ecclesiasticorum ordinem in-
[30]
stauraveris, semper religionem in periculo futuram. Id si non aliunde, saltem
[31]
ex his, quae annos prope octoginta pertulimus, manifestum est. Neque enim
[32]
ula gens tam barbara immanisque unquam fuit, quae non aliquos sacrorum
[33]
suorum atque ceremoniarum praesides haberet. Ingens hic campus pateret, si
[34]
pandere vela et de his, qui praedia?") ecclesiastica contra ius fasque occupa--
[35]
verunt, queri velim: sed nolo certamen hoc in praesentia subire, neque in-
[36]
vidiam, quam sustinere non possum, mihi frustra concitare. Confugiunt illi quidem
[37]
ad autoritatem regum: quodsi reges neque mihi neque alteri, quae nostra sunt,
[38]
auferre et eripere possunt, non video, cur plus iuris in his, quae Deo dicata
[39]
sunt, habeant. Nec dissimulo me scire te quoque initio regni pleraque eius-
[40]
modi admisisse, sed temporibus magis quam naturae tuae adscribo. Itaque
[41]
tollant licet 0s?) in coelum, et de Domini apostolorumque paupertate,
[42]
quae volunt, commemorent, invehantur in fastum, avaritiam libidinemque cleri-
[43]
corum, et veluti Plato poétas e civitate sua eiecit, sic isti Dei ministros quasi
[44]
prorsus inutiles a republica abiciant, et exterminecnt, causamque suam, quam

[45]
*!) M praesidia.
[46]
25) M Hos.


Text viewFacsimile