EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

72 1497

Non est nunc minor Dei virtus, neque manus eius brevior; elongata fortassis a nobis est propter peccata nostra, sed revertetur, cum primum nos ad eum reversi fuerimus. Solent medici periculosis morbis ancipites adhibere medicinas, et propter curam unius morbi totum corpus potione commovere: ego autem nolo aut bellicum canere, aut ullius crudelitatis tibi auctor esse. Neque enim caedibus et vastitate patriae delector. Scio etiam Faliscos non armis victos, sed Camilli aeguitate motos, in potestatem Romanorum venisse. Et Pyrrhus plus imperii se Cineae oratione quam suis armis adeptum dicebat. Satis mihi erit, si huc quoque vim mentis tuae intenderis, caetera consilia dies afferet, variusque labor mutabilis aevi, ut est apud Maronem: multa etiam excogitabit prudentissimus tuus senatus, qui quoniam in maximis rebus iam diu tecum versatus est, nihil esse potest, quod non perspiciat. Neque tamen ad hanc deliberationem omnes sine delectu admittendos arbitror. Sunt enim plurimi, qui suis rebus nimium student, nec curant, quicquid de republica aut religione fiat, dummodo ipsi liberique eorum clari, potentes honoratique sint, quibus cum lucrum sit omnia turbata esse, ab his, quae verae pacis otiique sunt, semper abhorrent. Cum his autem consultandum censeo, qui pie vivunt, qui laborum suorum mercedem in coelo quaerunt, qui Deum fore omni- um suorum factorum iudicem firma constantique fide asserunt: neque id verbis tantum sed etiam operibus, quantum humana fragilitas patitur, osten- dunt. Talis Joannes tuus Selenbergius est, magnus vir, rex Wladislač, et, si guid famae credere licet, si guis coniecturae locus est, si guod denigue iudi- cium de talibus meum est, cupidissimus dignitatis tuae, amantissimus patriae, neque tam ingenio et eloquentia quam morum integritate admirabilis. Tales sunt innumeri alii (infelix enim esses, si omnia tua ex solo Joanne penderent), ex quorum sententia si quid egeris, non errabis. Ipse vero id tantum dixerim: quemadmodum navem sine gubernatore perire oportet, quemadmodum exer- citum sine duce tumultuari necesse est: ita nisi ecclesiasticorum ordinem in- stauraveris, semper religionem in periculo futuram. Id si non aliunde, saltem ex his, quae annos prope octoginta pertulimus, manifestum est. Neque enim ula gens tam barbara immanisque unquam fuit, quae non aliquos sacrorum suorum atque ceremoniarum praesides haberet. Ingens hic campus pateret, si pandere vela et de his, qui praedia?") ecclesiastica contra ius fasque occupa-- verunt, queri velim: sed nolo certamen hoc in praesentia subire, neque in- vidiam, quam sustinere non possum, mihi frustra concitare. Confugiunt illi quidem ad autoritatem regum: quodsi reges neque mihi neque alteri, quae nostra sunt, auferre et eripere possunt, non video, cur plus iuris in his, quae Deo dicata sunt, habeant. Nec dissimulo me scire te quoque initio regni pleraque eius- modi admisisse, sed temporibus magis quam naturae tuae adscribo. Itaque tollant licet 0s?) in coelum, et de Domini apostolorumque paupertate, quae volunt, commemorent, invehantur in fastum, avaritiam libidinemque cleri- corum, et veluti Plato poétas e civitate sua eiecit, sic isti Dei ministros quasi prorsus inutiles a republica abiciant, et exterminecnt, causamque suam, quam

*!) M praesidia. 25) M Hos.



Text viewManuscript line view