EN | ES |

Facsimile Lines

946


< Page >

[1]
1497. 71

[2]
ficum autoritate quam imperatorum ope deletae sunt. Sic Carolus magnus
[3]
omnem fere Germaniam, quae Oceano, Albi Danubioque clauditur, fidei nostrae
[4]
adiunxit, sic pater avusque tuus eos Sarmatas, quos nunc Lituanos vocant,
[5]
idolis et mille superstitionibus deditos, ad Christum convertit: sic nuper Fer-
[6]
dinandus Arragonius, qui solus regum tecum de virtute certat, Bethicam no-
[7]
bilissimam Hispaniae provinciam, quae annos octingentos barbarorum iugum
[8]
passa est, nobis restituit. Neque rerum scriptores ullos magis infamant quam
[9]
eos, qui praesenti rerum statu contenti divina per desidiam negligunt: qua
[10]
macula utinam Venceslaus ille, qui propter segniciem imperio Romano deiectus
[11]
est, aspersus non esset! Fortassis enim melius se res nostrae haberent. Potuit
[12]
sub Heraclio Caesare Mahumetes pseudopropheta opprimi, potuit malum
[13]
oriens, antequam radices ageret, facile convelli: sed, dum inveterascere sinitur,
[14]
primum Arabiam occupavit, deinde Aegyptum Syriamque subegit, et per
[15]
Africam Asiamque, imo totum terrarum orbem lethale virus diffudit non sine
[16]
Romanae magnitudinis ignominia. Multo magis catholicae fidei ignavia nocuit
[17]
Ileraclii quam Neronis, Domitiani, Severi Diocletianique crudelitas et saevitia.
[18]
Per hanc enim ecclesia quasi aurum igne examinatum purior facta est, per
[19]
illam in angulum Europae redacti lamentabile excidium assidue ab hostibus
[20]
expectamus. Quanto melius ) Andreas et Bela fecerunt, in. quorum locum
[21]
tu nunc successisti, qui Pannonios ad cultum idolorum redire cupientes in ipso
[22]
conatu obtriverunt. Enumeravi tibi bonos malosque principes: utros ex his
[23]
sequi velis, in tuo arbitrio situm est. Nam quid honestius gloriosiusque sit,
[24]
quilibet intelligit. Neque enim illis potentia, opibus numerove amicorum inferior
[25]
cs. Ungaria tibi paret, Polonia fraternis auspiciis regitur, Germania tui per-
[26]
quam studiosa est, adsunt duces militesque, vincendo pene senes facti: con-
[27]
fiterer *") tamen me non errare solum, sed caecum praecipitemque fieri,?") si
[28]
te his nimium confidere vellem. Numeraverat quondam David populum, atque
[29]
ob id iram Dei in se provocavit. Nec forsitan aliud in causa est, quod Sigis-
[30]
mundi proavi tüi tanti apparatus semper irriti fuerunt, nisi quod plus aequo
[31]
de suis viribus praesumebat. Tu vero, quem ego non laudis amore, non ullo
[32]
denique humano affectu, sed fidei zelo ad tam praeclarum opus duci cupio,
[33]
omnes spes tuas in coelestibus ?"?) Deoque defiges, qui, si tibi agenti, quae tua
[34]
sunt, sermper affuit, longe minus pro cultu et gloria cius elaborantem te deseret:
[35]
quin etiam sine te ecclesiae suae facile consulere potest. Huius ope Moyses
[36]
per mare rubrum, per loca solitudine vasta, per hostes populum Israéliticum
[37]
duxit. Per hunc Sangar vomere viros sexcentos, Samson mandibula asini mille
[38]
interfecerunt; huius spiritu percitus Jonatas uno comitatus armigero ingentes
[39]
Palaestinorum copias partim cecidit, partim in fugam vertit. Theodosius im-
[40]
perator in Eugenium tyrannum pugnaturus non tela gladiosque ?*) circum-
[41]
spexit, sed loco armorum orationes ieiuniaque arripuit, et victoriam illam memo-
[42]
rabilem adeptus est, a cuius partibus divinitus etiam ventos stetisse ferunt.

[43]
!) K pfidává sapientiusque.
[44]
? M confiteor.

[45]
21) M ferri.

[46]
2%) K coelitibus.

[47]
?3 K clipeosque.


Text viewFacsimile