EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1497. 71

ficum autoritate quam imperatorum ope deletae sunt. Sic Carolus magnus omnem fere Germaniam, quae Oceano, Albi Danubioque clauditur, fidei nostrae adiunxit, sic pater avusque tuus eos Sarmatas, quos nunc Lituanos vocant, idolis et mille superstitionibus deditos, ad Christum convertit: sic nuper Fer- dinandus Arragonius, qui solus regum tecum de virtute certat, Bethicam no- bilissimam Hispaniae provinciam, quae annos octingentos barbarorum iugum passa est, nobis restituit. Neque rerum scriptores ullos magis infamant quam eos, qui praesenti rerum statu contenti divina per desidiam negligunt: qua macula utinam Venceslaus ille, qui propter segniciem imperio Romano deiectus est, aspersus non esset! Fortassis enim melius se res nostrae haberent. Potuit sub Heraclio Caesare Mahumetes pseudopropheta opprimi, potuit malum oriens, antequam radices ageret, facile convelli: sed, dum inveterascere sinitur, primum Arabiam occupavit, deinde Aegyptum Syriamque subegit, et per Africam Asiamque, imo totum terrarum orbem lethale virus diffudit non sine Romanae magnitudinis ignominia. Multo magis catholicae fidei ignavia nocuit Ileraclii quam Neronis, Domitiani, Severi Diocletianique crudelitas et saevitia. Per hanc enim ecclesia quasi aurum igne examinatum purior facta est, per illam in angulum Europae redacti lamentabile excidium assidue ab hostibus expectamus. Quanto melius ) Andreas et Bela fecerunt, in. quorum locum tu nunc successisti, qui Pannonios ad cultum idolorum redire cupientes in ipso conatu obtriverunt. Enumeravi tibi bonos malosque principes: utros ex his sequi velis, in tuo arbitrio situm est. Nam quid honestius gloriosiusque sit, quilibet intelligit. Neque enim illis potentia, opibus numerove amicorum inferior cs. Ungaria tibi paret, Polonia fraternis auspiciis regitur, Germania tui per- quam studiosa est, adsunt duces militesque, vincendo pene senes facti: con- fiterer *") tamen me non errare solum, sed caecum praecipitemque fieri,?") si te his nimium confidere vellem. Numeraverat quondam David populum, atque ob id iram Dei in se provocavit. Nec forsitan aliud in causa est, quod Sigis- mundi proavi tüi tanti apparatus semper irriti fuerunt, nisi quod plus aequo de suis viribus praesumebat. Tu vero, quem ego non laudis amore, non ullo denique humano affectu, sed fidei zelo ad tam praeclarum opus duci cupio, omnes spes tuas in coelestibus ?"?) Deoque defiges, qui, si tibi agenti, quae tua sunt, sermper affuit, longe minus pro cultu et gloria cius elaborantem te deseret: quin etiam sine te ecclesiae suae facile consulere potest. Huius ope Moyses per mare rubrum, per loca solitudine vasta, per hostes populum Israéliticum duxit. Per hunc Sangar vomere viros sexcentos, Samson mandibula asini mille interfecerunt; huius spiritu percitus Jonatas uno comitatus armigero ingentes Palaestinorum copias partim cecidit, partim in fugam vertit. Theodosius im- perator in Eugenium tyrannum pugnaturus non tela gladiosque ?*) circum- spexit, sed loco armorum orationes ieiuniaque arripuit, et victoriam illam memo- rabilem adeptus est, a cuius partibus divinitus etiam ventos stetisse ferunt.

!) K pfidává sapientiusque. ? M confiteor.

21) M ferri.

2%) K coelitibus.

?3 K clipeosque.



Text viewManuscript line view