[1] |
|
---|
[2] |
potest, a perniciosissima opinione revocavero. Neque tamen est, cur se novi
|
---|
[3] |
erroris authorem existimet. Jam antea Dathan et Abiron adversus Moysen
|
---|
[4] |
murmurabant, et dominus Jesus a Judaeis Samaritanus et daemonium habens
|
---|
[5] |
vocabatur. Luciferiani ex ecclesia 7) Dei lupanar factum questi sunt, quos amicus
|
---|
[6] |
noster sequi videtur: fortasse autem, quoniam qui Luciferiani fuerint, ignorat.)
|
---|
[7] |
Joannem Wicleffum temeritatis ducem habuit, apud quem familiare est ecclesiam
|
---|
[8] |
Romanam esse synagogam Sathanae. Caeterum debebat pro prudentia sua ?)
|
---|
[9] |
eorum exitus perhorrescere, quorum facta imitatur. Arrius Alexandrinus pres-
|
---|
[10] |
byter, qui pestiferum in religione virus !) toto fere orbe terrarum seminaverat:
|
---|
[11] |
cum opus naturae necessarium ageret, viscera pariter !') emisit. Julianus Caesar
|
---|
[12] |
dum multa adversus Christianos molitur, in expeditione Parthica mortifero
|
---|
[13] |
vulnere saucius coactus fuit exclamare: »Vicisti, Galilaee, vicisti«; ita enim
|
---|
[14] |
Salvatorem nostrum per contemptum !?) appellabat. Neque hoc loquor, quod
|
---|
[15] |
aut huic amico aut cuipiam alteri quicquam mali !?) ominari velim (id enim
|
---|
[16] |
a moribus meis prorsus alienum est): sed multa Dominus tolerat et lento (ut
|
---|
[17] |
ille ait) gradu ad vindictam procedit, tarditatemque supplicii gravitate com-
|
---|
[18] |
pensat. Poéta quoque ingeniosus: ultima semper, inquit,
|
---|
[19] |
Expectanda dies homini est dicique beatus
|
---|
[20] |
Ante obitum nemo supremaque funera debet.
|
---|
[21] |
Non carebit profecto unquam virtus suo premio neque perfidia temeritasque
|
---|
[22] |
poena. Horres tu quidem, Joannes, quae tua pietas est, impudentem hanc
|
---|
[23] |
blasphemiam: sed non est, quare ecclesiae pertimescas; solidiora enim et
|
---|
[24] |
firmiora sunt eius fundamenta, quam ut huiusmodi deliramentis convelli possint,
|
---|
[25] |
et quae adversus tot persecutores haeresesque stabilis atque inviolata mansit,
|
---|
[26] |
huius quoque conviciatoris !) improbos conatus facile in nihilum rediget.
|
---|
[27] |
Neque enim frustra Dominus ait: Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides
|
---|
[28] |
tua. Possem surda, ut dici solet, aure haec pertransire, quandoquidem tela,
|
---|
[29] |
quae in nos iacit, tam valida sunt, ut tuto vel papyraceo scuto excipi queant:
|
---|
[30] |
sed vereor, ne ea, quae dissimulo, approbare, et quae contemno, timere me
|
---|
[31] |
arbitretur, atque in angulis et inter suas mulierculas tanquam victor glorietur.
|
---|
[32] |
Itaque exagitandus parumper est et docendus, quanquam sibi omnia sumit,
|
---|
[33] |
non omnia tamen eum praestare. At quam magnifice orditur! Putares montes
|
---|
[34] |
parturire:
|
---|
[35] |
»Qui coelum terramque, Deus, mariaque creasti
|
---|
[36] |
De nihilo, coeptis non fave, quaeso, novis.«
|
---|
[37] |
Omitto quod poéta hic noster in principio statim insignes duos errores in
|
---|
[38] |
versu commisit: nam et tribrachum in quinto hexametri collocavit et ultimam
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
$) M quae Luciferiani queruntur hic.
|
---|
[41] |
°) М propter deum sententiae.
|
---|
[42] |
19) M doctrinam pestiferam.
|
---|
[43] |
|
---|
[44] |
|
---|
[45] |
!3) M et cuipiam tale quicquam.
|
---|
[46] |
|
---|
[47] |
4x
|
---|