EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1494. 51

potest, a perniciosissima opinione revocavero. Neque tamen est, cur se novi erroris authorem existimet. Jam antea Dathan et Abiron adversus Moysen murmurabant, et dominus Jesus a Judaeis Samaritanus et daemonium habens vocabatur. Luciferiani ex ecclesia 7) Dei lupanar factum questi sunt, quos amicus noster sequi videtur: fortasse autem, quoniam qui Luciferiani fuerint, ignorat.) Joannem Wicleffum temeritatis ducem habuit, apud quem familiare est ecclesiam Romanam esse synagogam Sathanae. Caeterum debebat pro prudentia sua ?) eorum exitus perhorrescere, quorum facta imitatur. Arrius Alexandrinus pres- byter, qui pestiferum in religione virus !) toto fere orbe terrarum seminaverat: cum opus naturae necessarium ageret, viscera pariter !') emisit. Julianus Caesar dum multa adversus Christianos molitur, in expeditione Parthica mortifero vulnere saucius coactus fuit exclamare: »Vicisti, Galilaee, vicisti«; ita enim Salvatorem nostrum per contemptum !?) appellabat. Neque hoc loquor, quod aut huic amico aut cuipiam alteri quicquam mali !?) ominari velim (id enim a moribus meis prorsus alienum est): sed multa Dominus tolerat et lento (ut ille ait) gradu ad vindictam procedit, tarditatemque supplicii gravitate com- pensat. Poéta quoque ingeniosus: ultima semper, inquit,

Expectanda dies homini est dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Non carebit profecto unquam virtus suo premio neque perfidia temeritasque poena. Horres tu quidem, Joannes, quae tua pietas est, impudentem hanc blasphemiam: sed non est, quare ecclesiae pertimescas; solidiora enim et firmiora sunt eius fundamenta, quam ut huiusmodi deliramentis convelli possint, et quae adversus tot persecutores haeresesque stabilis atque inviolata mansit, huius quoque conviciatoris !) improbos conatus facile in nihilum rediget. Neque enim frustra Dominus ait: Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Possem surda, ut dici solet, aure haec pertransire, quandoquidem tela, quae in nos iacit, tam valida sunt, ut tuto vel papyraceo scuto excipi queant: sed vereor, ne ea, quae dissimulo, approbare, et quae contemno, timere me arbitretur, atque in angulis et inter suas mulierculas tanquam victor glorietur. Itaque exagitandus parumper est et docendus, quanquam sibi omnia sumit, non omnia tamen eum praestare. At quam magnifice orditur! Putares montes parturire: »Qui coelum terramque, Deus, mariaque creasti De nihilo, coeptis non fave, quaeso, novis.«

Omitto quod poéta hic noster in principio statim insignes duos errores in versu commisit: nam et tribrachum in quinto hexametri collocavit et ultimam

*) M gloria.

$) M quae Luciferiani queruntur hic. °) М propter deum sententiae.

19) M doctrinam pestiferam.

!) M viscerum partem.

' M ostentum.

!3) M et cuipiam tale quicquam.

'*) M concionatoris.

4x



Text viewManuscript line view