EN | ES |

Facsimile Lines

821


< Page >

[1]
536 Listiny archivu někdy Olešnického

[2]
52.

[3]
Erhart z Knnštatu slibuje markraběti Joštovi, od něhož Moravskou Třebovou obdržel, s hra-
[4]
dem tím a jeho příslušenstvím vždy věrným zůstati. (51).

[5]
V Brně, 7. května 1398.

[6]
Ego Erhardus de Cunstat not. facio tenore presencium, quod attendens
[7]
multiplices gracias et immensa beneficia, quibus illustrissimus princeps, dominus Jo-
[8]
docus, marchio Brandemburgensis ac marchio et dominus Morauie etc, meus domi-
[9]
nus graciosissimus, me et heredes meos benignitatis sue munificencia prospicere est
[10]
dignatus, et signanter considerando illam pietatem eximiam, qua michi, heredibus et
[11]
successoribus meis castrum et ciuitatem seu municionem Tribouiam cum omnibus
[12]
bonis suis, villis, villanis, censibus, piscinis, molendinis, siluis et vniuersis prouenti-
[13]
bus, quibuscumque specialibus nominibus appellentur, prout in litteris suis super eo
[14]
editis clarius inuenitur, in proprietatem et hereditatem contulit liberaliter et dona-
[15]
uit, vt eo euidencius seruitutis mee et heredum meorum aifectus in conspectu eius
[16]
per effectum appareat, quo sua dignata est serenitas mea et heredum meorum co-
[17]
moda variis beneficiis promouere: ego superius nominatus Erhardus pro me, heredi-
[18]
bus et successoribus meis prefato domino marchioni Jodoco bona fide promisi et
[19]
virtute presencium animo deliberato, voluntate libera ac de certa mea sciencia sub
[20]
honoris mei et fidei puritate spondeo et promitto, nunquam cum prefatis castro et
[21]
ciuitate Tribouia contra serenitatem ipsius, quamdiu vixerit et egerit in humanis,
[22]
contra eum esse uel fieri, seu calcaneum rebellionis erigere seu quauis occasione uel
[23]
causa quibuscumque quesitis coloribus ipsius gracie rebellare, neque me vna cum he-
[24]
redibus et successoribus meis de dictis ciuitate et castro dominacioni sue opponere,
[25]
sed nec permittere de ipsa ciuitate et castro dampna sibi uel suis quocumque ad-
[26]
uersante sibi vivente homine per quempiam irrogari et hoc ipso meo promisso ad
[27]
tempora vite sue dumtaxat durante, prout superius est expressum. Et ego Boczko de
[28]
Cunstat, prenominati domini Erhardi filius, cum predicto domino Erhardo, patre meo,
[29]
pro me, heredibus et fratribus meis et fratrum meorum heredibus bona fide sincera,
[30]
animo deliberato, voluntate libera ac de certa et plena mea sciencia prenominato
[31]
principi domino Jodoco promitto et spondeo in euentum mortis predicti domini Er-
[32]
hardi, patris mei, omnia, vniuersa et singula, que de uerbo ad uerbum sunt superius
[33]
specifice expressata, rite tenere et ad ipsius domini marchionis vite tempora iuxta
[34]
premissorum ordinem inuiolabiliter obseruare. Presencium sub nostris appensis sigil-
[35]
lis testimonio litterarum dat. Brunne a. d. mill. trecent. nonag. octauo, feria tercia

[36]
proxima post dominicam, qua cantatur Cantate ete. (Dvě pečeti přivěšeny jsou na
[37]
prouzcich perg.)


Text viewFacsimile